# De chirurgia 23.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 23.1 to 23.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.1

ex malis Punicis. Paulus Medulla nu cis auellanae carbunculos maturat, & rumpit Auxilia attrahentia uirus illius putida, & plusquam lerneo tincta ueneno, exhalatio, sufficiens est hominem enecare. Si circa stomachum, siue oesophagum, faucesue incidat carbunculus, subitò (ut ait Celsus) spiritum saepe elidit. Minus letalis est carbunculus, Auicennae, qui primùm ruber, deindè citrinus apparet. Qui uerò liuescit, aut nigricat, neminem ferè non iugulat. Nullus tamen ex sua natura non periculosissimus censetur. Si accidentia quae morbum hunc comitari solent, plurimùn remittantur, spes aliqua nobis promittitur: Si uerò magis, atque magis semper intendantur, & uehementiora fiant, tum planè est desperandum. De curatione Carbunculi. NARBVNCVLI curationem (supposita conuenienti uictus ratione) statim ab initio (si nihil obstiterit ex ijs, quae uenam incidi uetant) auspicandam esse à sectione uenae Galen. praecipit lib. meth, med. 14. & secundo ad Glauconem: uultque sanguinis uacuationem, ad animi defectionem usque fieri. Quippe quae plu rimum commodi hoc uitio laborantibus sit allatura: idque perpetuo est obseruandum, ut uena è directo pertundatur. Venae autem secandae electio ex laborante particula (ut in curatione phlegmones dictum est) nobis indicatur. Quocirca ea in re consulendus est à chirurgo peritus aliquis medicus, qui undè, & quatenus sanguis mittendus sit, probè nouerit definire. Secta (ut decet) uena, si nihil (ut di xi) prohibuerit, alienum non fuerit eiusmodi tumorem scarificare, plagis quidem (ob infestantis succi crassitudinem) satis profundis: nempe quae mediocribus (ut Galeno uisum est) sint altiores. Sunt qui praecipiant, ipsos scarificatus in crustaceo ulcere duntaxat esse faciendos. Ipsas uerò incisiones aqua salsa calente statim perfundunt, ne in illis sanguis coeat, concrescantue, sed foras egrediatur. Interdum etiam erodens aliquod medicamentum imponunt, cuiusmodi est arsenicum, quod in ea re inter caetera primatum obtinet. Quidam uerò loco scarificato sanguisugas admouent. Caeterùm laboranti particulae (tametsi quod ad in flammationem spectat, refrigerantia desyderet) ualidè repellentia, haudquaquam admoueri debent. Nec enim eiusmodi fluxionem, propter humoris crassitiem, atque etiam malitiam auertere poteris. Et si quando id feceris, aliud quippiam (ut Galenus ait) quod in alto sit corpore offendes. Atqui nec affatim affluere is humor, ipso Galeno authore, permittendus est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
