# De chirurgia 23.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 23.9 to 23.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/23.9

Cuius generis sunt, radix dracunculi, uel aristolochiae: ex aceto trita, & imposita, calx, arsenicum, & sandaracha, & alia huiusmodi, quae non aliter, quàm ignis adurunt. Haec proficiunt satis, si protinus à uiua corruptam partem resoluant. Quo facto, quicquid corruptum est, & emortuum, protinus auellere & radicitus extirpare oportet. Cùm autem sub ipsis erodentibus medicamentis sequatur crusta, undique à uiua carne diducta, uulnus quidem, quod ex eis excitatur, ut caetera adusta curandum est. Caeterùm cum extremis morbis (ut inquit Hippoc. ) exquisitè extrema remedia optima sint, cogimur aliquando (uictis scilicet malo medica mentis) malignum carbunculum, cauterio (ut uocant) actuali, hoc est, candente ferro extirpare. Finis autem adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est, ut rectè Celsus admonuit. Post haec crusta ulceribus inducta, auxilijs ad id accommodis, resoluenda est. Quòd si adustionem laborans pati recusauerit, aliquis ex humili plebe adhibendus est, qui carbonem ipsum mordicus apprehensum radicitus euellat. Quales olim erant Psylli in Italia nominati, qui uulnera ex mor su serpentum illata, innocuè exugebant. Porrò auulsio sic, uel quomodocunque absumpto carbunculo, sinus, cessante iam inflammatione, primùm detergi: dein dè iam purus factus, implentibus medicamentis (quae Graeci synulotica uocant) curari debet. Vbi uerò iam penitus fuerit impletus, nec amplius quicquàm illi ca uum remanserit, ea quae cicatricem inducunt, similiter reliquis ulceribus adhibe re fuerit tempestiuum. Horum autem omnium materia ex antidotario, & tractatu de ulceribus requirenda est. Caeterùm si non admodùm saeuiat malum, nobisque aliquas dederit inducias, maturatur, & aperitur Auicennae, admotis ficubus, fermento, & sale adinuicem mistis. Vbi autem bis, uel ter appositum fuerit huiusmo di emplastrum, locus omninò niger, & dehiscens apparere solet. Atque tunc mun dificatiuo ex apio locus detergendus erit. Medicamen quoque ex uitellis ouorum & sale confectum, si saepius admoueatur, maturat & aperit carbunculum, ut scribit Theodoricus. Ad eundem finem in communi usu est hodiè emplastrum ex melle, sale, triticea farina, & ouorum luteis compositum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
