Latin
231.13 to 231.16
Conrad Gessner, De chirurgia 231.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic dicendum est de consimilibus. Si uerò secta pars erit temperata, procedendum est cum simili, quoniam à simili membrum seruatur ut docuit Galenus cum Damas. Vehementer autem errant, qui arbitrantur uno praesidio sectum curare posse, quia &hominum temperatura multiplex, &membra diuersa sunt. Nam quaedam corporum humida, ut puerorum &mulierum crassarum, hominum pinguium &cunuchorum. Quaedam sicca, ut annosorum °entium in sole. Sed partes corporis sunt nares &aures. humidae autem sunt, concretae ex oppositis. Et membro disiecto ualde humido, siue parum, sat est medicamen exiccatiuum in primo gradu. Quod si neque humidum neque fuerit siccum, apponendum est in gradu secundo, uel tertio. quoniam ad proprium temperamentum membrum sic deducitur. haud aliter dicendum est, de reliquis partibus corporis. Nam &cerotaria &cataplasmata debent esse simillima temperaturae hominis. Itaque si temperamentum unius siccum est, tale sit &medicamen, si humidum, haud aliud quàm humidum. Quia omne simile gaudet suo simili. Et in diuersis, puta uul neribus siccis atque humidis, quorum unum in sicco membro, aliud uerò in hu mido. Et siccum indiget fortiori siccitate, &humidum humiditate. Nec in humido magis exiccatiuum, quia nocuum est Iris demum &aristolochiae siccis conuenit habitibus. Sed regeneranda caro comparanda est carni totius corporis, inquit Galenus. Quia sicca in humido haud benè conueniunt. Itaque metho dicus, qui plura diuersis temporibus expertus est, plura nouit, &quomodo approximanda, &quibus temporibus quis rectissimè medetur. Empiricus nequaquam, quia non nouit ut turbatur aër uirtute planetarum &aliorum syderum. haec enim etiam humana mutant corpora. Itaque si tempore opportuno appositum fuerit medicamen, non auget affectum, uerùm soluit illum. Ideo em piricus, ut imprudens, haec ualdè miratur. methodicus autem, nequaquam. quinimmò secundum fauorem syderum operatur, ut notissimum est artem medendi profitentibus. De producentibus carnem. AEdicamen facultatis carnis producendae, quoddam est leue in siccitate, ob eius paruam inhaerentiam. quoddam ualdè siccum, ob maiorem siccitatem. leue igitur humidis conuenit habitibus. quoniam in talibus sua leuitate abscissum regenerat, &fortis exiccationis sicco temperamento corporis competit. Itaque leue medicamen est, aloe, myrrha, mastiche, thus, farina orobi &ordei.