# De chirurgia 231.17-19

Conrad Gessner, De chirurgia, 231.17 to 231.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.17

uerùm fortius est, iris, aristolochia longa cum libet etiam combusta, ustum & dragantum etiam, & farina lupinorum. & cerotaria fiunt ex oleo calenti & cera unà colliquatis se cundum artem, postmodum inijcitur puluis dictae facultatis, & redigitur ad for mam. Verùm enimuerò, non ob aliud oleum uel cera admiscetur medicamentis, nisi quia molli facultate uehunt ad ima proprietates admixtorum, & hoc secundum Auic. Ipse autem his mederi secta consueui etiam. Resinae pini, tereb. aequale dimidium assis, olei rosacei unciolas tres, conficio atque utor. Est enim ceratum lene, car nem reuocans. addo tamen nonnunquam & thuris & aloës drachmas duas, et fit praestantius in partibus siccis. Cum uerò nequam & calens admixta fuerit qualitas, tum suadeo linimentum hoc admouendum. Olei rosacei unciolas tres, cerusae unciolam, cerae unciolae dimidium, conficito. additur nonnunquam & ce ratum de lithargyrio. Demum seruanda sunt haec, donec contrarium fuerit propulsum. postmodum uerò reuertendum est ad praesidia dicta. hoc autem idem facit quod & praedictum ceratum. In calenti intemperamento: Cerusae uncias tres, lithargyrij drachmae dimidium, climiae drachmam, draganti tantundem, ce rae candidae unciolam, olei rosacei quantum satis est. est nanque praestantissimum. De Glutinantibus. CLutinantia medicamina sunt folia arnoglossae, palmae cortex, brassica, pulQuis molarum, folia pentaphylli, frondes cupressi & similia. his autem ualidioqui ra sunt tereb. ustum ordeum, herba cauda equina, quoniam & ulcera glutinat. Ex oleis est oleum abietinum, oleum myrtinum, oleum rosaceum, oleum hyperici, mixta autem sunt plurima diuersorum doctorum, quae ut notissima dimisi. Meum uerò compositum procul dubio coelestis proprietatis, tale est.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
