# De chirurgia 231.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 231.9 to 231.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/231.9

quod si adueneris post constrictum sanguinem, eadem labia recides leuiter & consues. Sed in alto uulnere cum carnis amissione diuersa est intentio sanandi, neque eadem quae in simplici. Nanque non glutinanti praesidio tan tum, uerùm & carnem ablatam reuocanti indiget, quod erit siccae facultatis: quia huiusmodi medicamen dicitur regeneratiuum, quo utendum est donec al tum uulnus repletum fuerit ad cicatricem. tamen secundum Galenum & Aui. fugiendum est ab aqua calida, & si balneo nonnunquam disiectus locus indiget. quod si proxima egent, praeteges sectum, ne quid ingrediatur, Valde & reci sum fluctuans abscindatur: quia non recipit solidationem. Postmodum utendum est praedictis habentibus aequalem caliditatem temperamento corporis: quod & Auicenna docet quarto Can. ubi de exituris. Sunt enim facultatis fouere innatum calorem, ut augendo concoquat & succos retineat. Et cum pus facientibus indigueris, tum bismalua, semine lini optimo tritico, & recenti pingui suillo, siue terebinthina lota admixto uitello oui uti poteris. sed carnem excitans medicamen in primo gradu siccum sit dixi, siue temperantius. nam si gradum hunc excederet, non tam fluctuantes succos quàm & sanguinem carnis pro ducendae causam consumeret. quoniam propria uirtute compellit humores ne effluant, & ad ulcus disponit futurum. Quod si regenerans etiam abstergit, erit salubrius, dum non sit nimium mordax, aut ualde siccum. Et post conductam carnem, ad supremum sigillanti utendum est praesidio, ut in quibus nil nisi hoc tantum competit. Quando autem per appositum medicamen in disiecta parte caro non reducitur, dicendum est quod illud ex nimis siccis est. Quod dum in humido fuerit, censendum est, parum siccum esse. Ideo cum nimis siccum, humectandum est. Si uerò modicum, addatur siccum. Et comprimentia siccitatem sunt, cera & oleum. Quae uerò acuunt siccitatem, sunt myrrha, thus, aristolochia & mel. Valde autem uulnus calidum medicamen siccitate non superet. Et cum frigidum est, oppositis utendum est. Exempli gratia: Si corpus ictu percussi sit temperatae complexionis, at sectum membrum uergit ad calidum, duobus gradibus medicamen frigidum duorum graduum approximandum est, ut tem peratura sectę partis reducatur ad suum temperametum.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
