Latin
232.1 to 232.4
Conrad Gessner, De chirurgia 232.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Contundito thuris, mastiches, sandarachae, aloes, sanguinis draconis, boli armeni, draganti, gummi ammoniaci, pondus aequilibre, terebinthinae ad necessitatem, &conficies. glutinat enim hoc septem dierum spatio ut expertus sum. sed cum effluit sanguis album oui appono cum bolo armeno &sanguine draconis, post hoc &dictum praesidium. De Sigillantibus. OIgillantia medicamina sunt, quae exiccant fluctuantes succos confluxos, &quoque sordes abstergunt. Et sunt balaustia, cortex malorum punicorum, gallae, chalcanthum, uitriolum, aes ustum, atque aeris aerugo: sed fortissima sunt minoris facultatis. Et praeter dicta, sigillat &lithargyrium, centaurium minus, resina pini admixta myrtino oleo, &absinthium elixum cum lumbricis terrestribus At de secretis Alberti est aristolochia usta. Exiccat carnem &climia combusta, &nostrum medicamen relatum, reducit carnem, quod conficitur ex colophonia, resina tereb. &mastiche, siue solum diaquilon album: quia sigillat. Et de pan no Imeo medicamen loui praestantissimo dicatum. teratur pannus lineus tenuis cum oleo rosaceo siue myrtino in quo galbanum erit solutum. Ipse autem &aristolochiam addo ustam. quoniam mirificum est. nonnunquam &his contritis utor sigillando, aloe, thure, mastiche, sanguine draconis aequali pondere, aristol. centaurio minori, rosis, gallis, nuce cypressi, &cerusa. diaquilon etiam cui puluis rosarum admixtus fuerit, quia sigillat, cum suppositis filis lineis. aliud &in siccissimis uulneribus laudabile: Contundito mastiches, thuris, colophoniae, boli armeni unciolam, seui arietini &cerae dimidium unciolae, &fiat ceratum. Aliud etiam perquàm laudabile, quoniam &ulcera glutinat, in quibus calens fuerit intemperamentum, &est ceratum de lithargyrio, cui crocus erit admixtus ad densitatem. Laudatur &puluis rosarum &gallarum. quia dictum calidum intemperamentum propellunt. Vel sic, cerae unciolam cum dimidia, olei commu nis tantundem, aristolochiae longae &rotundae, myrtillorum, olibani aloes, mastiches, cum resina &tereb. conficies. Aliud, lithargyrij drachmas tres, cerusae drachmas octo, plumbi usti drachmam. cerae &olei rosacei quantum sufficit. Aliud, quod &calidos tumores repellit: Vtriusque sandali drachmas duas, rosa rum, myrtillorum tantundem, camphorae drachmam, thuris &mastiches pares drachmas duas, candidae cerae unciolam, olei rosacei unciolas tres, &conficies. Nec mirandum quòd diuersa posuerim, quia ponit &Auicenna diuersitates ce rotorum, propter diuersitatem temperamentorum hominis &partium eius. Est autem in principio currendum ad illum, postmodum ad has sarcinulas accedendum. Hoc etiam praeceptum generale habendum est animo.