# De chirurgia 232.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 232.1 to 232.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.1

Contundito thuris, mastiches, sandarachae, aloes, sanguinis draconis, boli armeni, draganti, gummi ammoniaci, pondus aequilibre, terebinthinae ad necessitatem, & conficies. glutinat enim hoc septem dierum spatio ut expertus sum. sed cum effluit sanguis album oui appono cum bolo armeno & sanguine draconis, post hoc & dictum praesidium. De Sigillantibus. OIgillantia medicamina sunt, quae exiccant fluctuantes succos confluxos, & quoque sordes abstergunt. Et sunt balaustia, cortex malorum punicorum, gallae, chalcanthum, uitriolum, aes ustum, atque aeris aerugo: sed fortissima sunt minoris facultatis. Et praeter dicta, sigillat & lithargyrium, centaurium minus, resina pini admixta myrtino oleo, & absinthium elixum cum lumbricis terrestribus At de secretis Alberti est aristolochia usta. Exiccat carnem & climia combusta, & nostrum medicamen relatum, reducit carnem, quod conficitur ex colophonia, resina tereb. & mastiche, siue solum diaquilon album: quia sigillat. Et de pan no Imeo medicamen loui praestantissimo dicatum. teratur pannus lineus tenuis cum oleo rosaceo siue myrtino in quo galbanum erit solutum. Ipse autem & aristolochiam addo ustam. quoniam mirificum est. nonnunquam & his contritis utor sigillando, aloe, thure, mastiche, sanguine draconis aequali pondere, aristol. centaurio minori, rosis, gallis, nuce cypressi, & cerusa. diaquilon etiam cui puluis rosarum admixtus fuerit, quia sigillat, cum suppositis filis lineis. aliud & in siccissimis uulneribus laudabile: Contundito mastiches, thuris, colophoniae, boli armeni unciolam, seui arietini & cerae dimidium unciolae, & fiat ceratum. Aliud etiam perquàm laudabile, quoniam & ulcera glutinat, in quibus calens fuerit intemperamentum, & est ceratum de lithargyrio, cui crocus erit admixtus ad densitatem. Laudatur & puluis rosarum & gallarum. quia dictum calidum intemperamentum propellunt. Vel sic, cerae unciolam cum dimidia, olei commu nis tantundem, aristolochiae longae & rotundae, myrtillorum, olibani aloes, mastiches, cum resina & tereb. conficies. Aliud, lithargyrij drachmas tres, cerusae drachmas octo, plumbi usti drachmam. cerae & olei rosacei quantum sufficit. Aliud, quod & calidos tumores repellit: Vtriusque sandali drachmas duas, rosa rum, myrtillorum tantundem, camphorae drachmam, thuris & mastiches pares drachmas duas, candidae cerae unciolam, olei rosacei unciolas tres, & conficies. Nec mirandum quòd diuersa posuerim, quia ponit & Auicenna diuersitates ce rotorum, propter diuersitatem temperamentorum hominis & partium eius. Est autem in principio currendum ad illum, postmodum ad has sarcinulas accedendum. Hoc etiam praeceptum generale habendum est animo.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
