# De chirurgia 232.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 232.5 to 232.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/232.5

Quod omnia uulnera atque etiam ulcera siccis egent medelis ad finem usque, praeter quae fiunt disiectiones ex contusionibus. quia talia indigent mollientibus ab initio, deinde exiccantibus. Et quae ab aëre recipiunt nocumentum, illis nequaquam mollientia conueniunt. Sed in partibus sectis, è quibus aliquid carnis ablatum est, arbitror, quòd non adeò medicamenta, uerum & esculenta & poculenta com petunt quae laudabilem sanguinem producunt: & talia ad siccum respiciant sem per. Praeterea laudatur omne medicamen in quo non est facultas mordendi. est enim hoc secundum Auer. & Auicen. Et in partibus sectis eijcientibus sanguinem, stypticum conuenit medicamen, dum eas aër non infecerit, nec caro aplata fuerit, neque cutis amissa, sed tantum disiecta, quia aequatis sectis recisum sigillum recipit. quòd si quid supercreuerit, calidis & siccis medicaminibus consumendum est. uelut est alumen ustum, & uitriolum. At uulnus carnosum curatur medicamento carnem producente. & in sordido uulnere exiccatiua sunt potio ra quàm carnem producentia. Si uerò disiectum fuerit ualdè humidum, fouendum est siccis. quia temperamentum in omni temperatura corporis & partibus eius seruandum est, dum fuerit laudabile. si uerò nequam, remouenda sunt dicta pro uiribus. De Medicaminum discrimine. * Edicamen carnis productiuum, ut retulit Galen. & Auicen. non debet excedere primum gradum in siccitate: quia nimium exiccaret. Et carnis pro ductiuum cum est fortis exiccationis, mordax est, ideo nocuum. quoniam non

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
