Latin
EXPLICIT LIBELLVS DE
Conrad Gessner, De chirurgia 234-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPLICIT LIBELLVS DE SECTIS partibus ictu. AD EVNDEM CAR: REVE REND. MICHAELIS ANGELI BLONDI, in plurimorum opinionem, DE ORIGINE MORBI GALLICI, DEque Ligni Indici ancipiti proprietate. PROOEMIVM. RISTOTELES EOS QVI RATIONE V. tuntur, atque cum hac omnia uolunt agere, tanquam bo nos &optimos existimans laudauit: eos autem qui sine ratione aliquid faciunt, tanquam crudeles &rudes existentes odio habuit. Verùm ratione &intellectu uigentes naturaliter fiunt principes &rectores aliorum. Quia primo meta. hominum genus arte &rationibus uiuit. itaque ratio hoc postulat, quod prudens nil faciat insidiose, uel simulatè, siue fallaciter. Viuamus ergo ut semper rationem reddituros nos arbitremur. Quoniam qui eam abiecerit inhumanitatem profitebitur. Demum intendamus iustitiae. quia sola nos perducet ad aethereos thalamos. nil etenim est magis proprium homini perfecta ratione. Nam caetera cuncta cum brutis sunt communia illi. Demum sola ratione homo, fortitudine praeualet leo nes, formositate pauones, &uelocitate equos. Vos igitur hortamur patres charissimos, ut ratione praeposita, &dei timore, graues curas subeatis aegerrimorum, spreta odibili rerum cupiditate. quoniam sic uobis diuitiae parantur aeternae. Qui ex quibus morbi nascantur succis. JOtissimum putamus esse &doctissimis philosophis et clarissimis medicis, N& profitentibus artem medendi, quinimò &humanioribus literis incumbentibus, quod omnes morbi proueniunt ex peccato unius siue plurimorum humorum. Quod peccatum uel ex mala qualitate, aut ex ubertate maxima eorundem producitur. quod &ab Hippoc. &ab ipso Galen. scriptum est. Sed ad species succorum descendentes dicimus, quod flaua bilis diffusa per uniuersum corpus suscitat morbum regium. Cum uerò descendit ad partem aliquam corporis, concitat herpetes &erysipelata. Verùm ex dominio atrae bilis nascitur elephas, cum in uniuerso corpore fuerit: &cum erit in parte, cancer conspicitur. Et pituita dum increuerit per totum corpus, morbi intercutanei causa est. in una uerò parte producit oedema, sed cum admiscetur sanguini, plurimos mor bos inducit &diuersa symptomata. Tamen ex sanguine simpliciores affectus calidi fiunt quàm ex alijs humoribus. De Origine morbi Gallici. POstquam ergo ab excessu atque humorum intemperantia affectus siue languores ueniunt mortalibus, proculdubio miramur dum percipimus ab eisdem succis hac tempestate nouum morbi genus productum esse praeter morbos enumeratos, cum Hipp. &Gal. scripserint de omni specie morborum, quib. humanum corpus subijcitur. Verum neque priores illi, ut Aesculapius, Podaliriusue, aut Machao, siue Asclepiades qui spreuit quantum Mithridates offerebat. neque Pythagoras uel Empedocles nec Democritus praeceptor Hipp. sed neque Diocles aut Praxagoras, nec Chrysippus, aut Herophilus, siue Heraclides, Temison, uel Creon, nec Critodemus aut Critobolus ambo chirurgi, neque etiam Paeon, qui diuorum medicus dicebatur, quia omnes ij fuerunt optimi medicorum, quenquam alium enun ciauerunt morbum quàm illos quos retulit testamentum Hipp. &lucubrationes Gal. testantur. Itaque censemus quod per insomnium potius quàm aliter medentium unus ex nostris, nomen Gallicum, morbi nomen esse protulit. quod si conceditur, oportet &Hispanicus affectus, &languor Germanicus &cura Italica dicatur morbus specificus: quod est ridiculum.