# De chirurgia 234

Conrad Gessner, De chirurgia, 234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/234

Aliud, quod abstergit absque morsu: terebinthinae resinae, mellis, aequales unciolas duas, myrrhae, sarcocollae, farinae subtilissimae molendini, farinę seminis lini pares drachmas duas cum dimidia, & con ficies. Et ceratum basilicon ijs partibus competit. Est autem aduertendum si in disiecta parte nimius uel calor uel rubor apparuerit: quia dicendum est, quod medicamen est calidum. Ideo studendum est in remissione caliditatis, quia aliter pars illa inficitur. cum autem lotio competit dictae sedi, fiat ut superius praecepit Galenus. Sed cum neruus pungitur tantum, ut solet acuta cuspide, tum non sunt apponenda quae molliunt, more empiricorum, qui admouent cataplasmata è farina tritici, aqua & oleo facta. quia ab huiusmodi rebus oportet conuulsio appareat saltem in septima, propter medicamen calidum molliens. qui si apponerent aperitiuum exiccans cum parua attractione, utilius foret. Nam & ipse dum essem Neapoli, praecepi cuidam uiro nobili qui mucrone punctus erat in pede imo, ut exiccatiuum & aperitiuum praesidium admoueret, quoniam per quendam empiricum pes ualde intumuerat. Itaque confectum fuit cataplasma ex farina fabarum, lixiuio, aceto, & modico oleo, & actu calidum admotum fuit. Dum quis ergo peritissimus artis medicae meminit quod scriptum est ab Hippoc. Gal. & reliquis. Frigida uidelicet inimica neruis cum fuerint apposita in simillimis casibus, actu etiam calida inueniet mala. Cum uerò neruus contrahitur absque disiectione carnis, neque tumor aderit, procedendum est cum debellantibus dolorem, ut praedixi de contusione. Et oleum calidum superillitum prodest. Et cataplasma è malua, & cepa elixa cum oleo lenit dolorem. quod si ab antecedentibus causis neruo bellum moueretur, antecedentia euocanda erunt, ut ars poscit methodici. Demum oppugnantia neruorum affectus approximanda sunt. Quorum uberrima copia apud plerosque scriptores fluctuat. Legentes autem haec, precor, non authori referant gratias, sed Deo immortali. Etenim superno fauore, & non sponte quisque ad optima quaeque mouetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
