# De chirurgia 235.12

Conrad Gessner, De chirurgia, EXPLICIT LIBELLVS DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/235.12

Quod si istud etiam paucissima refectio illa non faciat, sat est dum morbo uires non nutriat: quia na tura semper sagax corrigit deteriora, & in melius mutat. Praeterea Arist. in eodem libro. Res siccae in quibus non est humor, nec maturantur, nec digeruntur: ideo nec ualdè solidum panem comprobamus. In hoc praesertim turpi languore, quoniam multum habet de sicco. Habet etiam aliquid similitudinis cum lapide & ligno. quia Aristoteles adducens exemplum, inquit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
