Latin
236.1 to 236.3
Conrad Gessner, De chirurgia 236.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut lapis siccus in quo non est humor, &sic non digeruntur res siccae, rarae, ponderosae, uel lignum, &similia. Dicimus ergo, quod ius illud abluit tantum sordes, si quas uentriculus uel intestina retinent. Labitur enim egestio celerius cum potibus, quoniam sic cus uictus corpus stipat, &facit auarum in egerendo. tamen ne uideamur dixisse haec moti inuidia, confitemur nos etiam usos fuisse iuribus Indici ligni, cum in infectis turpi languore dicti morbi, tum in alijs aegritudinibus, ut in leu cophlegmatia cuiusdam mulieris Campanae, &multorum in cruciatibus articulorum per uniuersam Italiam, atque eam partem Galliae quae Narbonensis dicitur, qui omnes prae tenui uictu &insubstantiabili potu, tenuissimi atque exangues deueniebant. Cunque arbitrabamur morbo liberos esse, &grauissimas eorum curas propulsas longè impositis praeceptis extremis, ut à saluberrimis recedebamus, tamen priusquam luna complebat orbem suum, plerosque comperiebamus in grauiorem recidisse morbum, quod plurimis recitantes doctoribus plurimum querebamur aduersis de successibus, quoniam caeteros medicos fortunatiores credebamus esse. Tum illi, propterea (inquiebant) non est tristandum. Nam &nobis itidem accidit in pluribus. quod percipiens, dicebam: Frustra igitur gloriantur, qui clarissimi inuentores dici uolunt tam optimi medicaminis, &diuersae praeparationis ligni Indici. qui etiam, postquam compererunt idem quod &nos de falsa eius bonitate, cum eodem ligno quaedam fortia concoquere coeperunt, ut est coloquintida, turbit, elleborus, &similia, quae sua proprietate plerunque soluunt corpora, adeò ut exoluantur. Si quem igitur fructum &infectus consequitur, &curator honorem, non est ascribendum ligno, sed adiectorum proprietati. Caueat tandem omnis falsis ab insinuationibus, praecipuè ligno Indico &iuri eius pręstantium fidem, qui dicto morbo infectus torquetur. De Ligno Indico. Ertissimum est, quòd ab experimentis medendi prodijt initium. Ideò si modò etiam empiricis maior quàm methodicis datur fides non est mirandum, quia uidetur quod ars medendi uertitur ad suum principium, unde &ortum habuit, quod proculdubio credendum est aliter.