# De chirurgia 236.12-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 236.12 to 236.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.12

quia nec in illis hoc repertum est, quae digerendi, apponendi, & concoquendi facultatem habent: neque in illis quae incidunt, uruntue, siue ossa restaurant. sed neque in tenuibus medicamentis, quibus interiores affectus & exteriores curantur. Quare si lignum Indicum tantum mirabilius, atque efficacius medicamen caeteris esset, inuentores eis priscis etiam medicis essent praestantiores: quod haud asserimus ob diuersas eorum opiniones. Sunt enim quidam qui dicunt lignum Indicum calidum & siccum esse. Et in his qualitatibus aiunt attingere gradum tertium. Verùm plerique alij aestimant non excedere gradum se cundum. Caeteri uerò peritiores exponunt esse temperatissimum, quia dicunt dotem habere ęqualem omnib. qualitatibus. quod forsan acquirit ex ipsa elixatione, quę fit in aqua quoniam aqua habet oppositas proprietates ligno, cum sit humida & frigida, Cum enim calidum & siccum commiscetur humido & frigido, tum resurgit temperamentum quatuor qualitatum, dum seruatur proportio in miscendo, ne alter excedat alterum: Verùm hoc non seruatur. maior enim portio aquae, & minor ponitur ligni. ergo, Dicet autem quispiam, accedit temperamentum ex admixtis simplicibus, nec tamen hoc probatur quòd sit uerum, ob dictam rationem.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
