# De chirurgia 236.4-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 236.4 to 236.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/236.4

nanque uirtus cum ratione cum sit praecipua homini, qua cuncta discrimina discernit rerum, qua media quodque hominis officium laudatur. Spreta uerò, turpem exitum consequuntur. Et si quid rudibus primaeua aetate sine uirtute ac ratione concessum fuerat, confestim deletum est, internis uirtute lucente. Propterea ualde miramur, quòd à quibusdam etiam prudentibus empiricorum experientia de quodam ligno Indico laudatur, cuius proprietatem experimento non cognoscunt. Quia dum decoctum istius ligni exhibent languentibus, plurimos inficiunt magis quàm curant. Eo etenim utuntur in omnibus affectibus indifferenter, quod est indicium crassae ignorantiae. Sunt etiam quidam qui aiunt, quod lignum hoc debellat tantum melancholicas curas, siue ustiores succos cum inedia, quam praecipiunt, ideò quàmplurimos in deteriorem affectum ducunt. Nouimus etiam quosdam peritissimos, qui laudant lignum Indicum, dicentes id sua proprie tate uniuersis languoribus prodesse: quod credimus, quia quosdam auget languo res. Nam si tale esset quale dicunt esse, sanè sterneret omnes hominis morbos, & non accenderet. Dicunt autem ij sapientes, quod lignum Indicum est medicamen temperatissimum natura: quod si uerum esset, oporteret ut omnibus morbis & cunctis partibus infectis mederetur, ita quod cum haustum siue illitum esset infectio decederet, & corpus fieret saluberrimum. quia tum cum Auerroe diceremus, Colliget quinto, quod quando nos tractamus de medicina si est calida aut frigida, aut temperata, nos non intelligimus hoc, nisi quia habet per sui naturam & prae parationem permutando se à corpore humano, uel, ut permutetur à corpore hu mano. Et corpus postmodum ab ea recipit unam qualitatem permutatam, com paratam, proportionatam qualitatibus naturalibus quae sunt in corpore, quam proportionem dicimus. Sed hoc in dicto ligno, si uera fari licet, nemo peritissimus inuenit. Distemperantiam igitur plurimis inducit, ut uidimus, dum eius experiebamur proprietates. Falso itaque creditur lignum hoc natura esse temperatissimum, cum quosdam inficiat, ac perpaucos curet. Tamen cum lau dari sentitur ab aliquo, dicendum quod laus non ligno, uerùm danda est adiectis. Addunt enim eius elixationi polypodium, elleborum folliculum senae, arthanitam, hermodactylos, & corticem thuris, & pleraque simillima.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
