# De chirurgia 237.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 237.5 to 237.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/237.5

Vitruuius autem laudat a „ quam, quae dum fuerit in uase, non maculat: praecipuè si non reperitur in fundo arena, uel limus, postquam requieuerit, & in qua celeriter faba elixatur, salubris est aqua. & fons lucidissimus non inquinatus circum nascentibus tenuis est, & in summa salubritate. Idem etiam. Quae ex imbribus aqua colligitur salubriores habet uirtutes, eò quòd colligitur ex omnibus fontibus leuissimis subtilibusque tenuitatibus. Et Galen. 5. Aph. dixit, aquam bonam esse, si neque turbida, ne que coenosa, neque in gustu, neque in odoratu aliquam absurdam qualitatem prae se fert. Ibidem Hippocrates: Aqua quae citò calet, & citò refrigeratur, leuissima „ est. Et Gale. primo de Sanitate tuenda. Cuius ad orientem solem fons erumpit, „ quaeque per meatum aliquem mundum, aut puram colatur terram, eademque cale „ fit ac frigesit ocyssimè, hanc omni aetati utilissimam esse existimandum est. Non „ enim sicuti uino, escis, exercitatione, uigilijs, somno, Venere, alijs aliàs uti pro ra tione aetatis expedit, ita de aqua quoque statuendum est: sed quam nunc optimam „ indicauimus, hac uti puero, iuueni, seni, conducet. Idemque sexto de Morbis cu „ randis. Aquae uerò usum ad neruorum uulneratum semper fugies, sicut etiam relaxans cataplasma. Idem tamen Gal. de Sanit. tuenda. Dulcium (inquit) calefactarum aquarum, si media temperie sint, uis calida & humida est. Sin tepidiores, humida & frigida, quòd si iusto calidiores fiant, calida quidem, sed non perinde humida.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
