Latin
239.1 to 239.4
Conrad Gessner, De chirurgia 239.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
De tumoribus delendis. T quoniam de tumoribus ortis ex dicto morbo congruum est, ut aliquid dicaEmus, quibus infecti dicto languore torquentur adeò, ut leuiores credantesse tartareos cruciatus, quam sit eorum tristis sensatio qua uehementer premuntur, ideo à diffinitione inchoantes ad eorum curam descendemus. Gal. tandem 2. de Med. Metho. dixit. Apostema. i. abscessus. Et in 14. de Mor. cur. Abscessum, inquit, aposte ma Graeci uocant. Huius item duplex genus est: unum, cum phlegmone in pus uersa pus ipsum tanquam in sinu aliquo est collectum. Alterum, cum nulla praecedente phleg mone humor aliquis statim ab initio, hique aliàs specie alius, caeterum omnino acris in parte aliqua colligitur. In cura igitur abscessus quatuor sunt seruanda. Primum est regimen uitae, aliud est antecedentis succi euocatio, tertium est coniuncta remouere, quartum uerò est accidentium correctio. Regimen ergo est, bonus ordo sex rerum non naturalium, ut aëris, cibi &potus, somni &uigiliae, motus &quietis, receptionis, atque inanitionis, &animi accidentium, Quibus autem hoc sit faciendum uobis expertissimis arbitramur notissimum esse. Sed de forinsecis, cum accesseris in principio abscessus, poteris uti repellentibus. sin autem in auctione, si ue statu ueneris, ad haec animum conuertes: terito maluę elixę, adijciendo olei quantum oportuerit, siue micae panis perfusae calenti aqua, &compressae contun des cum tribus uitellis ouorum, &olei ros. ad ubertatem. seu fortius hoc appones cataplasma, quoniam &tumorem mollit, &grauem etiam lenit dolorem, itaque mollito in iure gallinaceo non salito medullę panis, atque in eodem iure concoquito melilo ti florum, camomillae, anethi, coriandrorum, seminis lini, atque ordei ad arbitrium, &cuncta macerato cum uitellis ouorum &oleo rosaceo. Aut hoc conficito, quia mollit: frumenti unciolas. 24. in croceo iure elixationis ficuum, concoquendo ad glutinum. postmodum addes pinguis suilli, olei &butyri recentis ad arbitrium. Seu macerabis maluauisci concocti unciolas. 12. foenigręci, seminis lini unciolas tres, anethi, florum camomillę ęquales unciolas bis sex.