# De chirurgia 239.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 239.5 to 239.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/239.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/239.5

pinguis suilli quam tum sat est. Siue contundito, rad. althęae, foliorum maluae, sicuum pinguium eli xatorum, farinae foenigraeci, & se. lini. ac florum camomille, pinguefaciendo bu tyro, & pingui suillo. Plurima etiam conscripsissemus, ni eruditissimis quibusque no ta credidissemus. Tamen quaedam etiam referemus tyrunculis tantum, prout succurrent, quibus poterunt uti in dicto, & morbis simillimis iuxta necessitatem. Pro pulsiuum succorum currentium: Concoquito rosarum, maluae, & macerato, ad dendo aceti & olei ros. ad arbitrium, atque recoquito cum pauculo absynthij & camomillae tritissimis. Ad discutiendum collecta: Farinae frumenti cum oleo redigito instar cataplasmatis. Adidem fortius: Cineris communis purgati à sor dibus, cantabri ana unciolas quatuor, gallarum cupressi unciolas duas cum uino, & melle concoquito. Ad idem: absynthij, rosarum, & maluę elixato, ac teri to, adijciendo farinae ordei atque olei communis quod sufficit. Propulsiuum mi rabilius currentium succorum: Boli armeni drach. duas. terrae sigillatae drachmam, olei rosac. paululum, aceti siue succifrigidarum herbarum ad arbitrium, & conficito. Ad idem, & dicitur de myrtillis: Pulueris myrtillorum unciolas duas, olei myrtini, ut decet, & cerae modicum conglutinato. Ad dispergendum collecta: Pinguis anatis & gallinae, ana unciolam. florum camomillae, anethi aequales drach. duas, cerae drach. tres. olei camomillae uncio las tres conficito. Ad contorsionem, & paralysim: olei amygdalarum dulcium & amararum, olei seminis lini, olei pinguis oliuae uetustissimi, o. rosacei & uiolacei, o. camomillae, o. uulpini antiqui, aequalis unciolę dimidium. pinguis galli nae, pinguis anseris atque anatis, pinguis ursi ueteris, pares drach. duas. butyri recem tis, pinguis suilli, medullae crurium uituli, adipis hircini, aequales drac. tres, radi cis Iridis Illyricę drach. duas, cerae quantum oportuerit, & commisceto. Ad conuulsionem: Costi, cuphorbij pares drach. tres. pyrethri, thuris, aloes aequale dimidium drach. mastiches, o. laurini, o. constini, ad arbitrium, cerae modicum, & contusa redigito. Ad dolorem, & neruorum contractionem: Olei camomillae, oanethi, o. liliorum alborum, o. rosacei aequalem unciolam, O.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
