# De chirurgia 24.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 24.5 to 24.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/24.5

De gangraena, & sphacelo. CANGRAENAS nominat Galenus libro 2. ad Glauconem, eas, quę ex ma Ignitudine inflammationis fiunt mortificationes, nondùm tamen integrè factae sunt, & iam confirmatae. Eius mali tanta uis est, ac tyrannis, ut nisi celerrimè succurras, facilè affecta pars mortis habitum repraesentet, hoc est, promptissimè, uitae sensus & motus extinctionem contrahat. Vbi uerò membrum sic uitiatum, & languens, omninò sensu fuerit destitutum, ac omninò emortuum, ita ut percussum, uel sectum, uel adustum, non sentiat quae patitur, affectum hunc non iam amplius gangraenam, sed sphacelon Graeci nominant. Latini uerò syderationem, recentiores esthiomenon appellant: quod nomen etiam ad gangraenam extendunt. Auicenna autem esthiomenon uocauit, quando ad partes continuas transit corruptio, quo nomi ne in re alia utuntur Graeci. Quidam affectum hunc modò herpeta esthiomenon, modò cancrum ulceratum nominant. Accidit autem hic affectus etiam ossibus, cùm caro ipsis circundata ac circumfusa tetros gignens ichoras, id est, deprauatam saniem generant, hoc tetro uiru ea imbuerit, ac foetidissima putrilagine con sumpserit. Syderatum menCùm itaque membrum ita ex toto, uita, sensu, motuque priuatum apparuerit, brum confestim confestim ad uiuum usque, quàm proximè sanae parti erit resecandum. Itaque differt resecandum. sphacelus à gangraena, quòd ille ossibus etiam (ut dictum est) innascatur, nedum carni, & uasis: haec uero ossibus non adueniat: una tamen species sphaceli est, sed proprium nomen, & singulare praeter commune sortita. Huiusmodi absolutam partis affectae corruptionem, sensum penitus auferentem, uulgus Gallicum Ignis sancti appellat ignem Sancti Antonij, aliàs Sancti Martialis. Alij uerò (ut diximus) herAntonij. peta, esthiomenum: alij cancrum ulceratum uocant. Accidit autem trifariam eius Mortificationis causae 3. modi membrorum mortificatio, seu uitae in membris extinctio, ac destructio. Vno modo, quando membrum non amplius potest recipere uitam sibi à corde per ar terias transmissam, propter dissipationem, seu dissolutionem mistionis, atque harmoniae ipsius laborantis membri. Dissoluitur autem ac deperit mistio, atque harQuae membri mistionem dismonia partis, uel ob nimiam frigiditatem, ut aliquando contingit per hyemem ua soluunt.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
