Latin
24.9 to 24.12
Conrad Gessner, De chirurgia 24.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
lidam, atque asperam: uel ab immoderata, &inconsultè ac temerè molita inflammationum refrigeratione: aut ab excedenti, ac supra modum uehementi calidita te, &uenenositate inflammationum, ac malignarum (ut uocant) pustularum. Altero modo gangraenam, &sphacelum fieri contingit, quando uita in membro recepta praefocatur, atque extinguitur, ut nonnunquam euenit in magnis inflammationibus, quae ita interdum uenas, arterias, &poros cutis obdurant, constipantque, ut spiritus ibidem, prohibita in totum effluuij uaporosi transpiratione, &aëris externi attra ctione, stranguletur, suffoceturque. Tertio modo, hęmortificationes, &uitę extin ctiones fiunt in membris, quando prohibetur transitus, atque influxus uitalis spi ritus, à corde ad membrum aliquod: idque uel propter uehementem ligaturam, uel contusionem aliquam in uijs, ac meatibus ipsis, per quos defertur spiritus, factam. In summa, gangraena &syderatio, quam Graeci necrosin, &sphacelum uocant, nostris corporibus accidunt, uel denegata parti uitali facultate, uel natiuo eius corporis calore, ac temperie pereunte. Caeterùm signa gangrenae, &syderationis, Galeno in opusculo de tumoribus SIGNA gan graenae &spha praeter naturam sunt haec. Primum quidem illud coloris floridum, quod phleg celi. 1. monis, id est, inflammationibus affuerat, in ipsis extinguitur. Deinde dolor, &pulsus seu pulsatio, hoc est, arteriarum motus ipsi aegro sensibilis, recedunt, non finita adhuc dispositione, uerùm sensu iam emortuo. Vnde membrum mox nigrum conspicitur, molle quoque, &putridum, foetoremque expirans, cadauerosum efficitur. Quo fit, ut cum premitur digitis, facilè cedat in profundum, nec poIVDICIA. stea reuertitur, aut resilit, imò apparet cutis à carne seiuncta. Hęc autem partis affectae mortificatio, quam Graeci gangraenam appellant, tantae est (inquit Paulus) fe- Lib. 4. rocitatis, ut nisi quis rupta omni mora praesentissimas tulerit suppetias, laborans particula facilè emoriatur, &uicinas sedes inuadat, ac hominem ipsum iugulet. At si (ut refert Celsus) nondum planè tenet, sed adhuc incipit, eam curare non difficillimum est, utique in corpore iuuenili, &magis etiam, si musculi integri sunt, si nerui, uel laesi non sunt, uel leuiter affecti sunt. Vbi uerò penitus insedit hoc malum, &iam in spha Lib. 3. celum abijt, insanabile est, plurimique sub frigido sudore moriuntur.