# De chirurgia 242.9-11

Conrad Gessner, De chirurgia, 242.9 to 242.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/242.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/242.9

Cur. Facultates enim uini sunt calidae, quia Gal. iij. de Temp. Monstratum enim supra paulo est, id non utique, ut calidum medicamentum, immò, ut conueniens nutrimentum calfacere animal. Et si quis uinorum qualitates uoluerit cognoscere, lucidius hoc poterit uidere apud Gal. V. de Sanit. tuenda. Proprium itaque uini est uoluptates, dolores, iras, amores, uehementius concitare: sensus etiam, memoriam, opinionem, & intelligentiam uehementiora efficere. atque eius immoderatus usus eum animi habitum reddit quem puer primis ab annis habere solebat. Plura etiam uini sunt officia, de quibus apud Pla. secundo de Legibus longe diffusius scriptum est. Quare etsi remediorum natura, ac multitudo instantium & pręteritorum morborum plura nos cogunt dicere de ipso morbo com posito: quoniam tamen multa collectim dicta confundunt etiam optima ingenia hominum, satis arbitramur nosse, quod uinum cardiaco morbo maximè opitulatur. Certum enim est, quòd symptoma hoc maximam spem in uino posuit. Alia uerò genera morborum assumpto uino, ut re medica fouentur ne deficiant, quinimmo fiunt molestiora affecto quam fuerant. Ideo ueniens ad summam curae, dum quis cupit morbo composito liber fieri, expurgatis succis iniquis, hęc maxime amica naturae seruabit: & est abstinentia, edulium crassum, & nequam habentium nutrimentum. Abstinendum est quoque à magno uini potu, fricationibus utendum, neque parcendum est deambulationibus, & hilaritatibus indulgendum, etenim unusquisque seipsum sibi praestare potest. Haec nanque inuocato coelesti fauore, & uera praesidia, & facillima remedia cuique apprime putamus profutura. FINIS. yGoog

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
