# De chirurgia 243-2

Conrad Gessner, De chirurgia, D. D. IOANNI BAP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/243-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/243-2

D. D. IOANNI BAP. manae Ecclesiae exercitus Praefecto, Bartholomeus Maggius. S. P. D. VM in Parmensi obsidione, ad uulneris curationem me uocasses clarissime Princeps, quod in femore in agro Mutinensi acceperas, dum hosti obuiam factus, impauidus, iaculorum, & telorum nubes non perhorrescendo, in acie decerneres, militesque tuos ad pugnam capessendam hortareris, illisque animum ut adderes, primum te in certamen dares, & in hostium confertissimum agmen impetum faceres: animaduerti magni nominis medicos, qui in eo erant exercitu ad uulnera Bombardarum ictibus ac cepta sananda, eam curationem admouisse, ac si ab ignito candentique telo exce pta fuissent, quemadmodum etiam grauissimi nonnuli authores in huiusmodi uulnerum curatione faciendum esse litteris, & monumentis prodiderunt, quorum sententię nonnuli insignis nominis Itali medici, innumerique & duces, & milites, quibus cum dedita opera pluribus de hac re egi adscripsere. Verùm cum huc animum intendissem atque animaduersionem & diligentiam excitassem, multa à tuis militibus sciscitando ac quaerendo, atque rem hanc ad rationem coniecturamque reuocassem: tandem & medicos, & strenuos illos milites tota errasse uia deprehendi: qui cum meis scholasticis multis rationibus ita se habere ostendissem, eorum uoluntas me commouit, ut de hac re, de qua cum praestantissimis medicis dissentiebam, aliquid conscriberem. Ne igitur aut noluisse me, aut laborem fugisse putarent, cum non sine causa id uelle cognoscere eos uiderem, hos commentarios conscripsi Quare cum multa tecum, & cum militibus tuis, hisque in hi sce nostris commentariolis scripsimus conuenientia, multis rationibus conquisitis quando à te accersitus sum ad nonnullorum militum, quibus uulnera, dum fortiter in Mirandulana obsidione cum hostibus concurrerent illata fuerant, di sputauissem, ac quodammodo tuo iure nostros hos commentariolos tibi uindices, atque tanquam legitimos tuos partus rationibus multis philosophicis, qui bus in almo Bonon. gymnasio animum commouisti, & uarijs bellorum pericu lis, quibus te non sine maxima omnium admiratione, me etiam praesente obieci sti, & quae te ad harum rerum experientiam, de quibus in opusculo agimus exci tauerunt, tueri posses: hos labores tum pro mea erga te praeclaramque tuam fami liam obseruantia, tum etiam quia primus ad hoc munus obeundum impulisti, tuo nomini dedico, eorumque te tanquam patronum & tutorem constituo, ut quod opus te authore natum est, id ipsum etiam in nominis tui pręsidio à maleuolentissimis inuidorum latratibus, qui aliorum laboribus obtrectare solent, tutum appareat. Quam autem nostri hi labores, & tibi, & caeteris, qui militiam exercent usui esse possint, hic non pluribus arbitror explicandum. In his igitur si, & tibi, & alijs, qui nostras has lucubrationes cupere uidebantur, satisfactum fuerit. uehementer laetabor: sin minus, grauiter dolebo, & me minus potuisse, quàm uoluerim, & te non tantum assequutum, quantum speraueris. Accipe itaque hoc qualecunque nostrum munusculum, & me deditissimum clientulum tuum foue. Bononiae.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
