Latin
244.5 to 244.8
Conrad Gessner, De chirurgia 244.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm à globulo percutiatur aliquis, absque uulnere tamen, cum sola duntaxat contusione, quod fieri solet, quando defessus globulus, partem aliquam corporis, in fine uelocitatis &motus sui, percutit, uel quando eius impetus, reprimitur &frangitur à ferrea armatura, dolor quidem tantum à contu sione, non ab igne sentietur, quae res globolum non comburere arguit. siquidem si plagam facere non potest, propter combustionem tamen &percussionem saltem uestimenta, &si non uestimenta, saltem post eorum perforationem, carnis superficiem adureret, bullas seu uesiculas excitando, quod cum non fiat, non comburere, sed solum contundere, manifestum est. Obseruatum enim à no bis saepius est, &tu quoque Bononiae, in quibusdam uulnerationibus animaduertisti, in abdomine praesertim exceptis, quod ictibus facilius cedit, cutim tantum contusam apparuisse, atque affectum illum, quì ἐκχύμωσις, id est, sanguinis collectio in loco contuso dicitur, de quo Galenus quarto meth. primo &ultimo cap. uel ὑπώπιον Latini sugillatum, uel sugillationem, uel liuorem, dicunt. uel ὑπόσφα γμα, id est ruptionem uenae, ex ictu uel plaga prouenientem, neque ultra haec cru stam aliquam, signumue aliquod perustionis, derelictum fuisse: quod profectò secus fieret, si sphaerulae ignitae essent. Verùm si huius rei, quae ratione carere non uidetur, periculum facere uelimus, nunquid scilicet à sclopeto eiectus globulus, caliditatem talem concipiat, uel ex ipso sclopetario puluere, uel ex motus uehe mentia, &carnem perurat, eamque cauterio inficiat, ex hoc, id de quo agimus, perspicuum euadet, nec secus atque diximus, se rem habere, ostendet. Nam si iuxta aduersariorum placita, igniti sunt globuli ipsi, cur si stuppam, foenum, paleas, lanamue percusserint, aut in quoduis aliud impegerint, quod facilè conflagrare possit, ut in ipsum sulphur, aut in aliud, quod flammam concipiat facilius, qualis est puluis ipse sclopetarius, neque ignis, neque flamma excitatur? &tamen sclopetarius puluis, omnium facillimè, ex quauis uel modica caliditate, uel sein tilla exigua, flammam concipit, nunquam tamen à globulo tactus, accensus fuit, quemadmodum nos docuit experientia.