# De chirurgia 245.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 245.10 to 245.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/245.10

Praeterea si laminis ijs ferreis sclopetarium puluerem tetigeris, ilico flammam suscitari uidebis: Eadem etiam ferè de globulis di cenda sunt, si illi igniti concederentur, qui si adeo uel ex motus uehementia, uel ex puluere bombardico incaluerint, ut carnem adurant: eandem uim obie ctis uestimentis deberent inferre, cum prius globulis ipsis occurrant, & contingantur, quos tunc magis calidos esse rationabilius est, quàm cum ad corpo ris partes peruenerint, cum in transitu per alias partes refrigerentur, licet id minimo temporis interuallo fiat: hoc autem cum non fiat, quis iure nos reprae henderit, si globulos ipsos, non ignitos esse dixerimus? Insuper manifestissimè hoc periculum eorum arguet, & euertet opinionem, qui ex puluere globulos calorem concipere dicunt ita ut adurant: siquidem si globuius magno etiam pulueris sclopetarij aceruo contegatur, puluisque ipse accendatur, & ilico quis globulum manu contrectauerit, nullum omnino calorem percipiet: poterit igitur globulus à sclopeto emissus calore aliquo ab ipso accenso puluere concepto inurere? cum ne minima quidem ipsius globuli pars à puluere in sclopeto retento contingatur, statimque propellatur. Neque pericula facta à studioso iuuene Dominico Theobaldo Casalensi te moueant, quae prima facie in sensum conspicua satis cadunt, quae etiam nos re ipsa comprobare uoluimus. Nam si liquatum plumbum in chartam conijciatur, non modo non illam aduret, sedue uix quidem calefaciet, minus igitur pannum, linteum, uel quidpiam aliud uret, ex quo uestimenta constent. Carnem tamen ardore affi ciet, uesicamque faciet, quod adductas rationes nostras uidetur labefactare. Nos autem non solum non colliquari plumbum à puluere sclopetario, uel à motu, sed nec tantum quidem calefieri posse ut carnem nota aliqua inurat, probare nitemur. Siquidem si plumbum colliquaretur, nunquam metam aut locum collimatum attingeret, sed dispergeretur, nequaquam etiam uidetur credibile, ita posse incalescere, ut carnem adurat. quia colliquatum & calens plumbum calorem ilico amittere uidetur, ita ut carnem ustione aliqua, posse afficere non uideatur: ut tu quoque facile experiri poteris: mirandum quapro pter non est, si colliquato plumbo, quamuis feruidissimum sit, neque charta, neque pannus, aut linteum deflagret: id enim uiscositate sua fit, quę in mollem substantiam agere non potest.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
