Latin
245.5 to 245.9
Conrad Gessner, De chirurgia 245.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
mirandum quippe admodum esset, si ignitus globulus talem haberet uim, ut per uestimenta immissus, citra uestimentorum adustionem, corpus combureret, ut de fulmine proditum est, quod argentum in marsupio colliquat, sine marsupij laesione, ut in meteorologicis Aristo teli placuit. de globulis tamen non ita habendum est, neque censendum, esset enim non modo hoc mirabile, sed prodigijs simillimum, &ostentis. qui quamuis mirificos &prodigiosos indicent effectus, &moles ingentes quatiant, deijciant, &euertant, non tamen ut fulgura ignitum aerem aut flammam trahunt, nec eiusdem naturae &uirtutis sunt. &si in exitu spherulae à sclopeti cannula secum flammam du cant, non longe tamen eam trahunt, sed quo longius feruntur à flamma magis re cedunt. Sed iterum instare posses, quemadmodum in qualitatibus omnibus rerum simplicium, quatuor concedunt gradus, ut Gal. ait quinto de simpl. med. ita quoque in globulo esse tenendum, tantum scilicet in eo esse calorem ut carnem, non pannum, linteum, &similia possit urere, cum ad illorum combustionem maiori opus sit calore, &intensiori caloris gradu, quam ad carnem comburendam requiratur. huiusque rei supponamus exemplum. Si calefacto ferro carnem tetige ris, ferri fortasse contactum non sustinebit caro, pannum tamen aut uestimentum ul lum non comburet, eadem quoque de globulis audebis affirmare, ut pote qui in tali caloris gradu calefacti reperiantur, ut in carnem solum, non in uestimentum agere possint. idcirco mirabile non esse, si comburendi carnem, non uestimenta giobuli calor uim contineat. Huic tuae sententiae subscriberem, si de sensu tactus ageremus, qui aliquantum ferrum calefactum non ferret, &quanquam carnem calefaceret, non ob id ureret, si animans huiusmodi calorem ferre posset, ac si forte fortuna ureret, uestimenta quoque ab aequali calore laederentur, Idque experimento disces, si laminas duas ferreas aeque calefeceris, &eodem tempore, altera carnem tangas, alteram uestimento admoueas. nam si uretur caro, uestimentum quoque combustionis, aut laesionis alicuius, pro diuersitate subiecti, expers non erit.