# De chirurgia 246.3-6

Conrad Gessner, De chirurgia, 246.3 to 246.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/246.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/246.3

Rursus si liquefactum plumbum membro alicui admoueris, bullas quidem excitabit, aduret autem minime: atque hoc intelliges si super carnis frustulum liquefactum plumbum fuderis. Nos tamen crustam illam, quam alij in summo uulneris à globulo fieri duntaxat dixerunt, in profunda & ima uulneris parte etiam uidimus, quando ea in parte globulo occurrit solida caro, quae ictui aliquantulum restiterit. Quare in animum inducere non possum, globulos à sclopetis aut bombardis iaculatos, ignitos esse, membrumque cauterio posse afficere. Neque in hoc etiam tuam animaduersionem desiderare uellem. Si ignito ferro corporis partem aliquam uolumus adurere, per aliquod temporis spatium ferrum candens super partem illam retinere cogimur, sin aliter faceremus, nunquam quod intendimus assequeremur, si hoc idem plumbo efficere uellemus, maiori profecto temporis spatio opus esset, cum non colliquatum plumbum minorem calorem concipiat, & si quem in se receperit calorem, eum breui tempore retineat. Posse igitur globulos calore aliquo, quem ex puluere uel ex motu conceperint, in corporis parte aliqua cauterium facere dicemus? cum ad temporis punctum corporis partem, & si uis maior uniuersum corpus perforent. Neque eorum opinionem praetereamus, qui ex motus uehementia globulos ignescere dicunt, exemplum ducentes à sulphure illitis sagittis, in altumque iactis, quae accenduntur ex aëris longa attritione, quae ad accendendum ignem apta est. nihilominus, quamuis ex Arsciam, & ita re uera cum ipso sentiam, attritionem calefacere posse, tamen tantum calorem plumbeos globulos in iaculationibus suscipere ut inurere possint, cum his qui hoc sibi iam persuaserunt non sentimus: & qui talia de sulphu re illitis sagittis protulere, adducti magis falsa sententia, quam ueritate ipsa, quamobrem ita se habere rem experientia non comprobauerint, ante quam haec tam oscitanter ac impudenter proferre, admiror, quae cum mihi fuissent renunciata non prius fidem adhibendam ijs duxi, quam occulata fide num sic esset res cognouissem: propositum enim mihi in omnibus pro uiribus, prius ni hil affirmare, ueritate non perspecta, & de his maxime, de quibus inter eruditos aliqua est controuersia, ut in his, in quibus Vesalius Galeno contradicit, (quemadmodum scis) obseruaui, de quibus nihil affirmare, aut negare uolui, prius quam illud ad examen reuocauerim, & uero consentire luce ipsa clarius perspexerim, ut aliàs, dijs benefauentibus, cognosces.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
