# De chirurgia 246.9

Conrad Gessner, De chirurgia, BONONIENSIS, MEDICI AC PHILOSOPHI PRAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/246.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/246.9

Istis igitur sic perpensis, uulnera à bombardicis sphaerulis illata non ignis uim sensisse, nec missas sphaerulas (ut dictum est) cauterio posse inficere, aut adurere disces: & tametsi aduersarij asserant, carnem circa uulnus ignis calorem sensisse & combustionem, id iam falsum esse nostris rationibus & exemplis, in claris sima luce uersatur: Vnde autem in uulneribus, quaedam ueluti crusta appareat, deinceps dicemus: Ex uehementi proinde contusione à globulis facta ipsa crusta uidetur induci, qui quoniam sphaerici sunt, & maximo impetu feruntur, lacerant, diuellunt, contundunt, atteruntque adeo contactas partes, ut eas non modo sanguine, sed uitali spiritu priuent, quo circa languescunt, liuescunt & emoriuntur, ita ut crustam referant. quae reuera crusta non est, quandoquidem haec ab igne, uel ab ignito ferro dura admodum & solida inducitur, propter humoris prius in carne contenti exiccationem.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
