# De chirurgia 249.10-13

Conrad Gessner, De chirurgia, 249.10 to 249.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/249.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/249.10

In proposita igitur nostra hypothesi si contusa attritaque sit caro, phlegmoneque urgeatur, non consolidabitur uulnus: neque etiam attritam & contusam carnem remouebimus, non sedato prius dolore, si aliquis dolor ul ceris locum infestet: Quapropter id, cui primum mederi debueramus (uulneri nempe ipsi,) postremum curatur. Scopi itaque uulnerum curandorum à globulis sclopetarijs aut bombardicis acceptorum sic erunt propositi, ut primo dolorem remittamus, ut etiam Auic. iiij. quar. cap. de uulnere cum dolore placuit, contu sione & uulnere interim non neglectis: deinde animum in ipsam contusionem defigemus: quibus remotis, & uulneris cauo carne repleto, ut ultimo declarabi mus, operam dabimus ut uulnus consolidetur, quod quidem facile deinde consequemur: Acceptum uulnus à globulo bombardico seu sclopetario, dignosce tur ex contusione, uulneris figura, quae circularis est, & parua, ex aegrotantis re latione, tumore inaequali, liuore carnis; & dolore graui, quem semper aliquoc sanguinis profluuium sequi solet, quod secundum Gal. meth. sistendum est, quan do hoc neglecto, curari uulnus non posset: à quo etiam uulnere si parua sanguinis copia deflueret, ob contusionem sanguinem ad partem aliam impellentem, uel ob aliam causam fluorem ipsum sanguinis impedientem, exploratis prius egrotantis uiribus, frictione aliqua, uel leui caprificatione sanguinem educes, ex „ Hippoc. sententia, lib. de ulc. ita scribentis, omni uulneri recenter facto, nisi in „ uentre sit, ex ipso statim plus, uel minus sanguinis effluere expedit, & quae sequum „tur, hoc idem ex Hipp. decreto, admonet Gal. iiij. meth. sic scribens, fit enim, in„ quit Hipp. effluente sanguine, uulnus siccius, proinde sanius. addit praeterea & minus inflammatione infestatur: deinde, si nimis deflueret linteola, uel puluilli in posca (quae ex aqua, & aceto componitur) madefacti apponantur: uerum quiani neque acetum omne aeque acre est, aquę admixtione ad temperiem quandam ita ut bibi possit, reducendum est, ut Gal. ij. ad Glauc. docet, uel puluilli aut lin teola illa in oui albore cum sale, immergi, & madefieri debent, ut Paul. lib. 6. ca.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
