# De chirurgia 25.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 25.1 to 25.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/25.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/25.1

pro quibus consulendus erit chirurgo peritus aliquis medicus, qui omnia probè, & ut res exigit, norit instituere. Fit autem larga illa sanguinis ita impacti (cuius occasione fiunt mortificationes) ex parte affecta emissio, uel uena incisa, si quae amplior, ac turgens circa eandem partem conspicitur, uel cute uniuersa partis affectae, unà cum subiecta substantia, excisa, uel pluribus, & altis scarificationibus diuisa. Alij ad eundem finem sanguisugas admouent, & uenas minores proximas aperiunt. Verùm profundae illae, ac frequentes sectiones, aut scarificationes, multò sunt ad eius mali curationem efficaciores. Caeterùm pro affectus magnitudine, uel maximae sectiones fiunt, uel incisurae (quas scarificationes appellamus) utręque fre quentes: illa, ubi putredini uicinius malum est: hae, ubi tantùm putrescere incipit. Quo enim uitium majus est, eo maiore remedio, ut cuique constat, indiget. Vbi autem abundè sanguinem ex altis illis plagis emanare permiseris, locus aqua salsa abluendus erit, ut sanguis crassior, & qui alioqui ibidem concresceret, foras egredia tur. Deinde medicamentum aliquod putridis consecratum, id est, quod putrefactionem prohibeat, ac resoluat, induci debet, quale est farina orobi, aut lolij (quod Franci iuraiam, quòd uini modo temulentiam concitet, appellant) aut si harum fa cultas non sit, fabacea ex oxymelite, uel syrupo acetoso. Vtile etiam fuerit, locum sca rificatum bis in die, aceto calente, sed mulso praesertim lauare. Haec enim sua sicci tate saniem, & putrilaginem absumunt, eamque detergunt: frigiditate uerò, quod non dum uitiatum, ac corruptum est, à putredine uindicant. Vbi uerò iam ipse ueluti fer uor subsederit, ac mali furia sese remiserit, unguentum id, quod uulgò Aegyptiacum appellatur, ex flore aeris, alumine, melle, & aceto, ad aequas portiones mistis, & coctis compositum, superimponendum erit. Hoc enim putrefactionem prohibet, ac resoluit: putrefactum quoque, ac corruptum ab integro, & sano adhuc dirimit, & decidere cogit. Denique crustam inducendo, quod sanum est, conseruat, ac tuetur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
