# De chirurgia 25.5-8

Conrad Gessner, De chirurgia, 25.5 to 25.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/25.5

Quòd si ualentius, atque efficacius medicamen uelis apponere, salem praedictis adijce: aut si malum magis adhuc increuerit, aliquem ex trochiscis paulò antè memoratis exquisitissimè tritum aceto, & uino dilutum, utpote uel Andronis, uel Po lyide, uel Musae, uel Pasionis, uel unum ex ijs, qui in antidotario dicuntur, calidicon, aldaron, & ex asphodelo, qui ob suam uim causticam corruptum à sano dirimunt. Probatur in ea re ante omnia arsenicon, quod uocant sublimatum, purum, aut correctum, idque, uel in puluere, uel ex uino dissolutum, & linamento, aut xylo, quod Galli cotonem appellant, exceptum, inter sanum & corruptum applicatum, Hoc enim confestim maium sistit, & id quidem sine dolore. Quòd si necessitas exigat, spathula, uel specillo separandum est sanum à corrupto. In eiusmodi autem medicamentis adhibendis, ut res securius tractetur, attentos sedulò nos esse opor tet circa naturam corporis aegroti, sicuti rectè nos Galenus admonuit, inquiens: Si corpus rusticum fuerit, & aurum natura, uehementiora desyderat medicamenta: foemineum uerò, & mollem carnem habens, imbecilliora. Infantes quoque, uel pueri, & quicunque inter uiros, & balneas amant, & in ocio degunt, mollia exi gunt medicamina. Consyderanda est partium, quae malè affectae sunt, nedum corporis totius natura, quando abscindis, aut circumcindis id, quod iam computruit. Quae dam enim sunt, quae citissimè ad putredinem ueniunt, si negligenter curentur: aliae ue rò tardiusculè. Quaedam item medicaminum uires, ac beneficia tardius sentiunt, aliae citius. Porrò si nihilo magis malum his causticis medicamentis constiterit, uri id, quod est inter integrum, ac uitiatum locum, debet. Solent uerò haec auxilia omnia, nihil interdum proficere, atque tunc unicum: tametsi (ut Celsus ait) miserum auxilium est, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere, ut cętera pars cor poris tuta sit. Nam quod computruit, ueneni in modum suo contactu, quod adhuc sanum, & integrum est, inficit, & corrumpit. Si quando autem putrefactam huiusmodi, atque emortuam partem abscideris, uel quod in membro quopiam computruit usque ad sanum corpus concideris, eam, quae ueluti quaedam radix est, dibzy G Go est, sanae atque integrae parti adiunctam, ob maiorem securitatem, ex Galeni consilio, candenti ferro adurere conuenit.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
