Latin
250.4 to 250.6
Conrad Gessner, De chirurgia 250.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
placitis probauerimus, in istorum uulnerum curatione primam indicationem à doloris sedatione sumi, qui non mediocris commoueretur, cum maximo aegrotantis inconmodo, si penicilli crassi, &longi ad fundum usque uulneris, uel laquei imponerentur, tantus enim in istis uulneribus sensus est, ut uix dolori, qui ex penicillorum &laqueorum contactu efficeretur, aeger resisteret, quamuis in membro carnoso admodum, huiusmodi uulnera excepta essent. Vsus igitur peniculorum uniuersum uulnus constipantium, primis saltem diebus intercidat, quibus neque carnis generatione, nequè ulceris abstersione, sed doloris mitigatione, &attritae carnis putre factione indigemus. Cum uero in uulnere salutem aliquam, &securitatem cognoueris, pro ut res suadebit, penicillos uulneri impones. Peniculos itaque ex stuppa probe pexa, &sordibus omnibus carente, modo minores, modo crassiores, modo longiores pro uulneris latitudine, &profunditate concipies, quos medicaminibus, de quibus iam egimus, illitos uulneri leuiter, ne exacerbetur dolor inseres, uel exiguum medicamenti illius ori uulneris, quod primis quidem diebus hiat, ac patet instillabis. His peractis linteolum, uel puluillum ex ea dem stuppa (ut dictum est) eodem medicamento imbutum, &illitum uulneri superpones, fasciolaque lata, &longa, &apta, perinde ac membri uulnerati magnitudo exiget, uulnus obligabis, ut Cel. docuit lib. vi. cap. xxvj cuius uerba non est quod in praesentia adducam, uel declarem, cum tu sepius uulneribus, secundum eius decreta mederi me uideris, ac tu quae ab ipso scribuntur per te discere possis, neque etiam hic locus omnia ad omnium ulcerum curationem spectantia, recenseri expostulat, &nunc uulnerum à sclopetorum globulis acceptorum, atque eorum symptomatum curationem, de qua nemo ante hac (quod sciam) quod satis sit scripsit, persequi statuerimus. Obligato itaque uulnere aegro ad sequentem usque diem quietem imparabis, membro primum in quo uulnus est in aptissima figura ne dolore infestetur composito. operam dando quoad eius fie"ri potest, ut interim ab inflammatione uulnus tuearis, ut in lib. de artic.