# De chirurgia 250.7-10

Conrad Gessner, De chirurgia, 250.7 to 250.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/250.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/250.7

his uerbis admonuit Galenus studendum enim ut contusiones praecipuè quidem ab inflammatione conseruemus, & si inflammantur, ut quàm citissime inflammationem finiamus, atque etiam Auicen. ter. pri. cap. xxviij. admonet ut in contusionibus, quantum in nobis est dolorem leuemus, & à membro materiam arceamus. Ad hunc finem propositum multis modis peruenire poteris, sanguinis missione, clysteribus, purgationibus, ligaturis, frictionibus, quiete, diaeta, et repellentibus medicinis uulneris circumiacentibus partibus admotis: de quibus inferius obiter agemus. Melius tamen consuleres, eodem tempore nulla ratione diei aut noctis habita, si reuulsionis gratia uenam secares, ut praecepit Galenus in lib. de cur. rat. per sag. mis. cum humores continuè ad uulnus confluant, ipseque dolor humores tanquam cucurbitula, ut à Galeno v. meth. dictum est trahat. illud tamen semper memoriae retineri uellem, ut sanguinis illa missio, cibis in uentriculo concoctis, & est excrementorum deiectionem fieret, ut in lib. de sanguinis missione admonet Galenus, & si sponte aluus non deijciat leui aliquo & blando clystere subducenda excrementa sunt, iuxta Pauli sententiam lib. vi. cad. de sec. uenae, nisi forte morbi uis & doloris uehementia urgerent, tunc enim statim sanguis mittendus esset, quando nullum praestantius remedium sit, quam ipsa sanguinis missio ad dolorem leuandum, ut Galeno placuit. p. aph. xxiij. quia tunc non extra rem esset, uenam prius secare, deinde clystere aluum. purgare, ut iiij. derat. uic. in acu. ad monuit Hipp. nam que si hoc negligeretur, uel serius quàm par sit clystere aluum purgaremus, fortè tum dolor, tum humorum defluxus, uel abscessus alicuius, uel maioris inflanmationis praecipuae causae essent. Secetur igitur prius uena, si ita res suadebit Gal. praeceptis in lib. de cur. rat. per sang. miss. et licet in uulnere, aut contusione nulla inflammatio aut nullus magnus morbus sit, sanguinis missio omitti non debet hac enim magni morbi futuri, et inflammationis impendens periculum propul sabimus. Auicen. testimonio quar. quar. quod qui magnis istis affecti sunt uul neribus saepenumero subeunt, hoc idem quar. p. scribebat his uerbis, de melioribus cum quibus intendimus curationem uulnerum, & prohibitionem apostematis. & c. & li. de frac. dicebat Gal. caue ante omnia ne fiat inflammatio, licet corpus non sit plethoricum, dummodo futuri magni morbi immineat periculum, & in lib. de sec.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
