# De chirurgia 251.1-3

Conrad Gessner, De chirurgia, 251.1 to 251.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.1

dem uena secanda est, proinde quae secanda uena sit, animaduertendum. Quippe si morbus uel plaga supra collum in parte aliqua sit, humerariam uenam, quam alij capitis uenam appellant, secabis, quamuis ea non semper sed rarissime à iugulari uena oriatur, ut ex anatome disces, quamuis Vesalius aliter, & alij authores scripserint, nos tamen secus rem se habere docebimus, osten demusque si in affectibus supra collum inciditur, prodesse ob fibrarum rectitu dinem, non quia à iugulari uena originem ducat: si uero à collo usque ad sectum transuersum, quod διάφραγμα dicitur affectio sit, axillarem seu iecorariam dissecabis si infra septum transuersum morbus sit, uenam poplitis uel malleoli scindes, ut scripsit Gal. in libr. de cur. rat. per sang. miss. ubi in antiquos inuehitur, qui indiscriminatim uenas secabant. Aliud tamen dignum animaduersione occurrit, quod fideliter memoriae etiam mandabis, morbo supra collum existente, si plethoricum fuerit corpus, in morbi principio, humerariam uenam secare non licere, sed ut plenitudinem minuamus, ne ad caput sanguis feratur, iecoraria incidenda uena est, deinde ut reuellas ab humeraria sanguinem detrahes, & si infra septum transuersum effectus sit, adsitque plenitudo, non ex poplite prius sanguinem mittes, sed ab axillari primum, deinde ex poplite sanguinem educes, ut eodem loco fuit Galen. opinio, in quam etiam autor de renum affectibus, & Auic. iure. Sed quoniam inter praestantes alioquin medicos tanta est dissensio, utrum in eodem, an in opposito latere uena incidenda sit, paucis uerbis quid de re hac sentiam, de qua adhuc tanta inter medicos est discordia, absoluam, & alias (ijs bene fauentibus) in commentarijs nostris in vi. lib. Pau. exactius, & longiori oratione hoc persequemur. In praesentia autem solum quantum ad propositum attinet, afferam, dicamque non uno & eodem mo do, & morbis ab internis causis seu praecedentibus ortis, quorum causa humorum corruptio, uel multitudo est, & his quibus ob externas causas, uel procatarcticas, corpora praesertim sana urgentur, medicandum esse.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
