# De chirurgia 251.12-14

Conrad Gessner, De chirurgia, 251.12 to 251.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.12

ne obsidetur, id exquisitam integramque expostulat requiem: & licet in uulneribus istis semper phlegmone non adsit, tamen quoniam periculum phlegmones impendet, aegrum quiescere iubebis, quia motum uulneribus non conduce „ re, scripsit Hipp. in lib. de ulc. uniuersum quoque corpus medicamento humoEt lib. de art. Purgatio an „ rem peccantem adducere purgabis, siquidem scripsit Auic. iiij. primi, oportet conueniat. „ cum missione sanguinis, & euacuatione uentris prohibere apostema, huic sententiae suffragatur Gal. iiij. de comp. med. secundum genera, scribens, nonnullis „ siquidem uel purgatio sola sufficit, quibusdam sanguinis detractio, alijs utraque haec adhibere profuerit, & iiij. meth. ex Hipp. sententia in lib. de ulc. sic scripsit. Purgatio per aluum plerisque ulcerum prodest, praeterea uulneribus quae in capite sunt accepta, item in uentre, & articulis. Manifestum igitur in omnibus uulneribus, omnium censensu purgandum corpus esse. Non ab re igitur etiam fuerit in istis uulneribus medicamento aliquo corpus purgare, morbi ratione habita, & aliorum quae ab Hipp. cum de his quos purgare oportet, loquitur, praescribuntur, & primis quidem diebus haec facienda sunt, neque septima, aut alia dies pro humorum praeparatione, & coctione (ut nonnulli faciunt) expectanda est, quia hoc solum faciendum esset, si tantum euacuandi esset animus, sed cum reuellere uelimus, nullaque in corpore adsit cacochymia, primis dieb. pur gandum est, ut aliâs fusius declarabimus, & ut etiam Gal. iiij. meth.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
