# De chirurgia 251.8-11

Conrad Gessner, De chirurgia, 251.8 to 251.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/251.8

caeterique locupletes authores suffragati sunt aegrum itaque ferculo ex pane confecto, quod panatellam uocant, cui molopeponis semina uel saccharum, uel ptisana hordeacea optime parata, aut ferculis ex boragine, uel lactuca, uel intybo, & similibus, hora consueta nutries (nisi aliquod symptoma obstet) ut consuetudinem retineas, iuxta Gal. sententiam xi. meth. cibumque deduces, & augebis, prout morbus consulet, & pro qualitate exercitiorum aegrotantis, quando ciborum minor quantitas quiescentibus, quam his qui ambulant, concedatur ab Hipp. lib. de Istis uulnerib. artic. quiescentibus inquit tenuior uictus exhibendus. Verum à uino arcendi vinum minime „ sunt ut. iiij. meth. aduertit Gal. ubi de uino mentionem facit, inquit enim non laconuenire. „ tet autem & de uini usu quod cauendum est, ubi phlegmonis suspicio adest, aliâs dari nihil uetat, sed quoniam in huiusmodi uulneribus maximopere ne inflammatio fiat, ueremur, ideo uinum exhibendum non est, ut docuit Hippoc. „ lib. de uul. sic scribens: parum comedere, & aquam potare in omnibus uulneri„bus, & ulceribus, maxime confert: & magis recentibus, quàm uetustis, ut Cael. & alij grauissimi authores prodidere. exhibebis etiam decoctam aquam per totum saltem tempus illud, quo inflammationis impendeat periculum, & eam uel simplicem, uel cum uino granatorum iuxta Auic. p. iij. cap. xxvi. reprimit enim feruorem bilis. poteris etiam mulsam porrigere, qua Galenus. iij. de Et 3. de rat. frac. utebatur, tu tamen mellis loco, ut suauior ad potandum aqua sit, saccha-vic in acurum posses admiscere: simplex quippe aqua neruis inimica est, ut adducto loco scripsit Gal. Neque hoc loco opinioni dicentium dulcia in bilem conuerti, ac cedas, siquidem hoc uerum perpetuo non est, idque multis medicae artis studiosis in quodam meo tractatu demonstrauisse me, non ignoras. In cibis offerendis semper aliquid aetati, & consuetudini condonabis, non enim omnibus eadem conuenit dieta, & prodest, quemadmodum empiricis placebat. aegrotis inAEgrotantibus quies suadesuper quietem impera, quia in lib. de spiran. diff. scribit Gal. quicquid phlegmo tur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
