Latin
253.1 to 253.4
Conrad Gessner, De chirurgia 253.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus &si opus erit poteris addere frictiones, &ligaturas, humores in contrariam partem trahentes, praecepto Galen. in lib. de cur. per sang. miss. Ad haec ne etiam è memoria ex cidat primis diebus affecto membro repellens medicamen, ut Galenus. iiij. de comp. med. secundum genera, ait, admouere, scribit enim Duo sunt scopi „in ulcere, unus ad id, quod influit, alter ad id quod fluxum est, ad primum, quae „repellunt &c. quia dum membrum dolore afficitur, ad illud humores fluunt, ideo repellente utimur medicina. Quapropter Galen. v. aph. Ixvi. in fine commenti sic de ulceribus in quibus adest dolor, scribit, &hoc multis praesertim fie ri uulneribus existimandum est, in quibus adest quidem dolor, &propter ipsum omnino aliquid influit, à medicis autem reprimitur ualde infrigidantibus, aut adstringentibus medicamentis, &in libro de composi. secundum genait, in principio medicamenta repellentia prosunt ulceribus, ne phlegmone corripiantur, idque subinde in eo libro repetit. Sed quibus qualitatibus repellentia medicamenta praedita esse debeant, iam dictum est, frigida nempe, &adstringente: atque ea duplicia sunt, ut ait Galenus iiij. de artic. alia quippe humida, alia stiptica: quae humida sunt penetrant magis, &quandoque non solum statim membrum refrigerant, sed illi maiorem saepe quam par sit stuporem inducunt, ut aqua pura, succus papaueris, succus mandragorae, &similium, quibus reuera non egemus, quamuis aestiuo tempore eis quandoque utamur, ut ait Galenus. iiij. de comp. med. sec. gen. Alterum genus stipticum est, &terreum magis, ut loco quem adduximus, iam dictum est, quod magis ad humorum fluxum intercipiendum idoneum uidetur, ut Galen. iiij. de artic. sic scripsit. ex his autem ipsis cum duplicia sint, ut didicimus, quae possunt adstringere efficaciorem uim obtinent, quibus quod influit citius repellatur, debent ergo ista esse fri gida, &stiptica, quemadmodum illa quae sanguinis fluxum, sistunt, ut ait Gal. V. meth. frigus enim sanguinem, &sanguini admixtos humores congelando, &densando sistit, ut admonuit Gal. ubi de his frigidis uerba facit: inest autem medicinis huiusmodi frigidis uis contrahendi densandique corporis superficiem, cui admouentur, deinde stipticitas affectae particulae robur addere ualens, Gal. iij. art. med. Ixxxxv.