Latin
253.1 to 253.4
Conrad Gessner, De chirurgia 253.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
his quae calida &sicca facultate mode rata praedita. oleo, cui tamen aliqua sit uiscositas adiuncta, secundum Gal. V. de simp. med. fac. quae carnis poros ualeat obstruere, &calorem innatum, ne diffletur, prohibere, ut melius natura coctionem uel puris generationem operetur: calidae praeterea uirtutis moderatè suppurantia medicamenta esse debent, ut sua tempera ta caliditate naturalis calor, qui perpetuo in putrefacti humoris separatione, &in putredinem uertendo humorem illum qui putrescere debet, &in assimilatione illius qui nutriturus est operatur, uires colligat, ut Gal. scribit viiij. de usu par. scis quippe coctionem omnem à calore naturali fieri qui quandoque imbecillis est, &per halitum resoluitur nimis, in corporibus praesertim uulneribus affectis, in quibus facilius innatus calor frangitur: quo circa medicus innatum calorem fouere, &medicamento aliquo temperatè calido ipsum alere debet, ut ibidem scribebat Gal. nec in lib. de const. art. med. tacuit, ubi de his agit quae naturae negantur, &quae medicus ipsius naturae minister ei sufficit, addendo intra modum calefacientia, quae quantum conferant ex his dijudicabis quae à Galen. traduntur in lib. de sim. med. fac. &v. aphor. xxij. ubi scribit, calidum suppuratorium cutim induratam mollit, crassatam extenuat, dolorem sedat, „conuulsiones ac tetanos mitigat, non sicuti frigidum dolorem insuppurabilem, efficit, eo quod si à natura nostra alienum, quae est calor natiuus, quem coauget ubi mediocriter adhaerescit, calor itaque extrinsecus facit haec omnia quae iam dicta sunt, nonnulla concoquens &ad melius alterans, quaedam uero discu, tiendo atque euacuando noxia, ad sanitatem perducit, quod si non ex toto sanat, saltem dolores mitigat. Haesitabis tamen adhuc, &nostra medicamenta sicca facultate praedita quomodo pus moueant, admiraberis, cum omnes artis medicae authores calidae &humidae uirtutis suppurantia esse uoluerint: in hac re animum aduertas uelim, &rem à nullis antehac animaduersam, aut tractatam (licet multi de his quae pus moueant plurib. uerbis scripserint) perpenderes. Non ab illis dissentimus qui suppurantia calida &humida temperatè cum uiscositate esse uolunt, multa tamen apud Galen. &apud recentiores scriptores pus in uulneribus mouentia medicamenta reperiri dicimus, ex calidis &siccis simplicib.