# De chirurgia 253.5-9

Conrad Gessner, De chirurgia, 253.5 to 253.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/253.5

cum stipticorum sit corroborare & confirmare, his igitur ad perfectam usque uulneris consolidationem uteris (licet recentiores ad septi mam usque solum illis utantur) quia Gal. in lib. de frac. scribit humores semper ad uulnus fluere posse. quocirca repellentibus his medicinis in formam unguenti redactis, membrum affectum in latitudine quatuor digitorum illines, uel pul uillos austero uino & crasso uel posca imbutos admouebis, cur autem crassum esse uinum debeat. ij. de fract. à Gal. dictum fuit. Alio etiam medicamento, cuius descriptionem, & multarum etiam aliarum medicinarum in calce huius tractatus habebis, uti poteris. Sequenti praeterea die, cum aegrum inuises, puluillos illos, & penecillos quos priore die uulneri imposueras, aut admoueras, remouebis, qui si propter oui alborem tenaciter uulneri, & pilis qui circa uulnus sunt adhaeserint, eos posca tepida, uel uino austero etiam tepido, ne dolor commouea tur, emollies, quibus remotis leuiter, ne aegroto dolorem des, qui deinde fluxum humorum irritaret, linteolo aliquo molli, nitido, puroque, ac sicco uulneris saniem purgabis, ut Galenus docuit iiij. de composi. med. sec. gen. de ulce re loquens, ac circumquaque leuiter etiam uulnus comprimes, & sanguinem colle ctum, aut pus in fundo uulneris blandissime linteolis mollibus euacuabis, quod etiam in lib. de ulc. animaduertit Hippoc. quamuis Auic. iij. iiij. cap. xxviij. aspero panno detergendum uulnus dicat. sed ipse panno huiusmodi utebatur, quotiescunque sanies maxime uulneri impacta erat, quae abstersione maxima egebat, cauumque uulneris repleri carne postulabat, hoc autem tempore panno tali non est opus, propter sensum maximum, quo praeditum est uulnus, et cum solum opera danda sit ut dolor leuetur, & inflammatio arceatur. Quin me consulente primis dieb. parum absterges, tum ut ne dolorem refrices, tum etiam quia hoc tempore mul ta carnis generatione non egemus. Huc si intenderis animum non parum id pro desse aegris reperies, cum bis singulis diebus doloris exacerbatio, quae abstergen do accitur, uitetur. Atque hoc in eos qui se practicos nominari uolunt dictum sit, qui bis singulis diebus uel inscitia, uel ut diligentiores habeantur, praeter rationem saepe gossapino, & rebus asperis, non citra dolorem uulnera abstergunt, & aegris, dum diebus singulis bis hoc modo medentur, cum dolorem irritent, inflanmationis ut plurimum sunt causa, quemadmodum experientia nos docuit, licet haec res parui momenti quibusdam uideatur. Tu autem quàm poteris blandissime uulnere affecta membra contrectabis, atque ita si fieri posset, ut ne dormientes quidem aegri à sommo excitentur. & si commode linteolo uulnus abstergere non posses, bombice id assequeris.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
