Latin
258.6 to 258.7
Conrad Gessner, De chirurgia 258.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si rectè globulos istos perquire re uolueris, quod ab Hipp. &à Cael. lib. V. proditum est, obseruabis, s. ut aegri corbus, in figura illa, in qua uulnus accepit, statuas, hoc pacto in quo loco globulus detineat animaduertes, quod si ob imbecillas ęgri uires hoc facere nequeris, saltem in lecto ita statui corpus debet, ut proximè ad ea figuram, quam cum uulnus accepit, ob tinebat, accedat: globulum deinde specillo, &digitis diligenter perquires, &inuen tum leuiter instrumentis illis, de quibus paulo antè egimus, eximes, hoc idem obseruabis siue uestimenti, siue interioris tunicę, siue corij, siue cuius uis alterius rei pręter naturalis frustulum eximas, quae autem neque stylo, neque digitis percipi possunt, ea naturae permittenda sunt, quae si primis diebus nequiuerit, post aliquod tempus saltem ea extrudet, neque aliud in huiusmodi uulneribus à medicis est faciendum cum quid retineatur (licet diligenter illud explorent) eos lateat. Praeter haec illud quoque diligenter aduertendum, quid illud sit quod cum globulo in membro contineatur, quandoque enim priusquam corpus feriat globulus, ferream armaturam percutit, aut diploidem, aut terram, aut saxum, &cum corporibus solidis occurrit, facilè aut extenditur, aut deprimitur, aut asper redditur, &rimulis illis, &asperitatibus aliquid substantiae illius, cui primum occurrit, adhaeret, in corpusque trahitur, quod, ut quàm primum educatur, urget, idque celerrime semper agendum est, corpusque in ea figura, in qua erat quando uulnus excepit, collocandum est, deinde uulneris, &eorum etiam quae à corpore eduxeris, figuram considerabis, dabisque operam ut coniectura assequaris, num quid adhuc in corpore, quod praeternaturale sit, relinquatur: &si adhuc aliquid esse depraehenderis forpicibus, aut hamis educes: praeter id ferream armaturam num integra an fracta sit inspicies, &frustuli illius, si quod in uulnere erit, quantitatem coniectura demetieris, uidebis etiam loricam ex ferreis hamis confe ctam nunquid illius pars in corpus cum globulo detrusa sit, &nunquid claui aliqui loricae ex laminis ferreis fabricatae, aut etiam laminula aliqua cum globulo etiam in uulnere fixa sit.