# De chirurgia 259.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 259.1 to 259.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/259.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/259.1

uosa parte accepti curatio Qualia cataplasmata quae uulneri in ner uoso membro excepto sunt admouenda e se debeant. futurum praedices, praesertim si laesa ossa fuerint, & si ossibus laesis cum globulo aliquid etiam, quod praeter naturam sit, & quod specillo dignosci non possit, ac cesserit, id si praedixeris, calumniam uitabis, ut pri. prędic. dicebat Hippo. At si in osse aliquo infixi sint globuli, ut in osse tibiae, uel foemoris, uel ilij, uel alio quopiam osse simili, modo ita haereant, ut neque compressione, aut specilli impulsione à loco moueantur. Si praedictis instrumentis euellere non poteris, terebello cannula munito, uel solo ipso terebello, quemadmodum magis ex usu esse iudicabis, ut educatur dabis operam. quippe terebello globulum perforabis, terebellumque illud fac in globulo inferas, & ita commode extrahes, neque scalpello ad os circum circa excidendum, quo in alijs telis in ossibus fixis educendis egemus, quoniam globulus sua figura spaerica, & ictu comminuit os, & frangit, & ab alijs ossibus diuellit: quocirca quàm facillime istis terebellis globulum extrahes. Si autem in promptu terebrum non sit, aegrum dolore ne afficias. siquidem post inflammationis tempus, & post suppurationem, uel postquam contusum os obscederit, remouebit, ac cum osse ipso egredietur, quoniam laesum os absque desquammatione retineri non potest, presertim cum à uehementi illa contusione sit alteratum, idque post dies paucos sequetur, quare morbum longum futurum praedices, ut secundu Hipp. faciendum esse diximus, quo calumnia uites, neque, quae multis profuit, artem diffames: caeterùm si aliquod principale membrum globulis istis ictum fuerit, ut est cerebrum, cor, guttur, pulmo, iecur, intestina, uenter, renes, aut uesica, uel in mulieribus uulua, & iam lethalia signa appareant, neque citra discrimen glo bulus possit educi, manum admouere recusabis, cum nullo modo ęgroto opem ferre possis, ne etiam artis salubris existimationem offendas. Verùm si euentus incertus sit, prius quanti periculi res sit, praefaberis, deinde globuli extractionem aggredieris, siquidem praeter spem multa interueniunt saepe commoda.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
