Latin
259.5 to 259.7
Conrad Gessner, De chirurgia 259.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ac si in huiusmodi uulneribus, in quibus salutis spem non omnino abiecimus globulum relinqueres, praeterquam quod ars haec ab omni humanitate aliena uideretur (ut alia, quę à Paul. in cap. de extract. telorum dicuntur omittam) certa quoque mors sequeretur, si autem eximeretur, bonam fortasse ualetudinem eger consequeretur: quare nunquam globulorum extractionem, modo spes aliqua sit, ac specillo percipiantur, fugies, fiunt enim pręter omnium spem monstra in chirurgia. Hoc etiam uide nunquid aut in uenam, aut in arteriam impegerit globulus, ne magnum sequatur sanguinis profluuium: quod si esset non ita uenae ipsius, aut arterię conso lidatio speranda esset, ut si ab incidente telo caesae fuissent, tunc enim partes uenam, uel arteriam circumdantes coalituras speramus, hoc autem casu nihil simile expectandum, quia propter contusionem ruptae sunt, &ambiens caro attrita, &diuulsa quoque est, hinc ideo magnus sanguinis fluxus non solum primis diebus sed aliquot dies post sequitur, dum contusae partes ob putrefactionem abscedunt, quapropter tunc uenas illas, aut arterias laqueo excipies, uel ferro candenti adu res, neque ita facile, ac si à gladio cęsę fuissent coalituras speres, quia eorum pars, quę attrita fuerit semper desiderabitur. Ad medicinas igitur, quas V. meth. scribit Gal. confugies, deinde uulneris curationem suscipies, quemadmodum in uulnere in carnosa parte excepto faciendum diximus. Si in neruoso membro uulnus fuerit eodem modo, quo dictum est, uictus instituendus, &sanguis mittendus, &corpus purgandum. Quod autem ad topica attinet remedia, cum etiam uulnera haec contusionem patiantur, &ex Galen. concoqui, ut diximus, debeant, habita naturae partis ratione, unctuosa admodum cataplasmata, de quibus paulo antè egimus, omittenda, nisi fortè dolor, aut aliquod aliud symptoma, quod ad se totam curam trahat, te huiusmodi uti cataplasmatibus cogat, ut quandoque esse faciendum elegantissime iiij. method. scripsit Galenus.