Latin
26.9 to 26.12
Conrad Gessner, De chirurgia 26.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic iuxta Auicennae placitum, sex sunt species bilis non naturalis. Apud Haly Abb. uerò quatuor duntaxat. Nullam enim prorsus mentionem fecit de duabus speciebus adustis. Galeno autem lib. 2. de uirtutibus naturalibus, nulla bilis praeter naturam esse dicitur, praeter uitellinam, quae ouorum uitellis, tum colore, tum crassitudine est adsimilis. Siquidem porraceam, &aeruginosam ex prauis, ac corruptis humoribus, propter quorundam esculentorum, aut olerum cruditatem, qualia sunt, beta, cepa, brassica, saepe numerò in uentriculo ait generari. Atque etiam interdum talibus nequaquam ingestis, ratione aegritudinis, aut malae alicuius dispositionis in uenis ipsis generatur. Ex ijs itaque colligitur quatuor species, seu differentias inflammationum (quę uul gus cholerica apostemata uocat) ex bile ipsa generari. Nempe ex bile uera, synce ra, &laudabili (quam tenuem feruentemque sanguinem appellamus) procreatur ea species inflammationis, quae Galeno uerum atque exquisitum erysipelas appel latur, lib. 2. ad Glaucon. quod tanquàm cutis solius passio est. Graecè autem à κρυβες ἐρυσίπελας nominatur. Ex bile uerò non naturali, &alijs humoribus permi sta, tres aliae nascuntur differentiae, utpote erysipelas phlegmonôdes, erysipelas oedematodes, &erysipelas scirrhôdes, seu scirrhosum. Ex bile autem, quae praeter naturam ex adustione facta est, pro ratione tenuitatis, aut crassitiei, substantiae ipsius generantur, uel herpetes esthiomeni, id est, exedentes (qui eiusdem generis sunt cum erysipelatis, quae cum exulceratione incidunt) uel phagedae nae (quae cum cute pariter subiectam carnem altius erodunt) &exulcerati cancri, aliaque eiusmodi erodentia, &cacoëthae, id est, maligna ulcera, quae pustulae corrosiuae recentioribus chirurgis dicuntur. Itaque tenuissimus quidem in eiusmodi humoribus, est is, qui exulceratum herpetem excitat: crasissimus, qui can crum. Proximum deinceps locum occupat, quod ad crassitudinem attinet, qui phagedaenas creat, ut libro 14. methodi medendi Galenus annotauit. Causae ue ri erysipelatis uti, &phlegmones uerae, sunt tres. Praegressae, quae &primitiuae dicuntur: antecedentes, &coniunctae. Caeterùm rarò fit erysipelas à causa praegressa, frictiones tamen uiolentae, insolatio, &admotio medicaminum attrahentium ipsum nonnunquàm excitant. De signis, &indicijs veri erysipelatis. SIgna &indicia ueri atque exquisiti erysipelatis sumuntur ex collatione ipsiDus ad phlegmonem iuxta Galeni doctrinam 14. Therap. &2. ad Glauconem: ex quo apertè colligitur uerum, ac legitimum erysipelas ueluti quandam speciem esse phlegmones, id est, inflammationis generaliter acceptae.