# De chirurgia 260.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 260.1 to 260.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.1

Ossa quando euellenda. Bononiam aduectus nobilis hic fuisset, tibiam totam manibus pertractando, ipsamque totam cum fibula per transuersum fractam reperi, infra ipsum uulnus in sex digitorum distantia, hoc tamen ita esse Bononienses medici, qui eum ex castris Bononiam deduxerant, negabant, quos tandem ratione, & experientia (quamuis, ut sui moris est, pertinaces essent multumque sibi tribuerent) in meam adduxi sententiam. Hoc idem in alijs quamplurimis obseruaui qui à globulis sclopetarijs uulnus inter tibiam & fibulam, & inter cubitum & radium, sine magnorum ossium fractura acceperant, sed tamen modò iuxta uulnus ipsum, modò supra uulnus, modò infra, ossa illa per transuersum fracta depraehendebam, quod ob ingentem ruinam, & impetum, & quandam (ut sic loquar) reuerberatio nem, uel rem huiusmodi aliam, obtingebat. Et nos quoque Turcam quendam arte tibiam annosi bouis, aeneum pistillum oblongum aut saxum, modò in parte ea quam percutiebat, modò in alia rumpentem pugno uidimus, neque tamen eo impetu quo globuli feriunt, res illas percutiebat: quocirca ad rem hanc animaduersionem uer tas, & si pertransuersum rupta esse ossa non deprehenderis, ita ut dicemus, membra illa pertractabis. Pręter hęc nunquid globulus alicuius ossis supercilium, aut appen dices, aut parua digitorum ossa percusserit, uel aliud quodpiam os in plures partes comminuerit, uel in membro detineatur, uel uniuersum membrum penetrauerit, expendes. Si intus detineatur, si fieri potest, eo, quo diximus, modo extrahendus est, & quicquid cum eo praeternaturam in corpore fuerit, remouendum. Si solus in corpore fuerit, neque illa, de quibus supra egimus, adsint symptomata, naturę, ut iam diximus, est relinquendus. Ossium deinde frustula, num forpicibus, uel uolsella, uel alio instrumento remouenda sint etiam atque etiam uidendum, discantque hoc empirici, & carnifices medici, & hi qui callere optimè artem medicam uideri uolunt, qui dum ęgrotis medentur, uel eis potius mortem inferunt, ut aliquid semper agere uideantur, nulla ratione habita, ossa quaecunque forpicibus & uolsellis conantur euellere, & si magna, magnoque conatu ligamenta, tendines, membranasque cum ossibus diuellunt, inhumaniterque neruos rumpunt ac laniant, non secus ac si bru torum corpora, aut lapides tractarent, in quibus experiri impune licet multis modis, neque (modo os illud extrahant) aegrum maximis illis cruciatibus miserè ad interni cionem perducere uerentur.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
