# De chirurgia 260.12-15

Conrad Gessner, De chirurgia, 260.12 to 260.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.12

illitum, quod humores compescit fluentes, & dolorem sedat, admouebis, nullumque peniculum uel paruum admodum in uulnus immittes, deinde totum membrum idonea fascia deligabis, non tamen arctissimè fasciam adstrinxeris, ut in fracturis, in quibus uulnus non adest, fieri solet, nullumque in fascijs ipsis facies forame, quemadmodum nonnulli ętatis nostrę medici, ut dicemus, facere consueuerunt. Pręterea ferulę, seu asserculi, uel canales, in quibus uulneratum membrum contineatur, fabricentur, ferulisque illis membrum, (ea duntaxat parte excepta in qua uulnus est, ne dolor refricetur) fulcies, & non arcta fasciatura ne exacerbetur dolor, & ne membrum mortificetur, & ne ossium callus prohibeatur deligabis, semper animaduertendo, ut differentia fiat à fractura cum uulnere, ab ea, quae cum uulnere non est, ut Galenus admonuit, quo dolore, quam fieri potest, minimo aeger conficiatur, & pus per uulneris orificium expurgetur. In tali igitur figura collocetur membrum, ut uulnus in decliuiorem partem uergat absque dolore, ut commode excrementa purgentur: Sed in principio in situ accliui membrum sit, oportet, ne ad uulnus humorum fluxus feratur, atque in hac figura totum triduum continebis, absque ulla remotione, aut admotione medicamentorum, ut Hippoc. & Galenus in fracturis cum uulnere faciendum censuerunt, & inter caetera studendum, ut affectum membrum in ea colloces figura, in qua dolore non afficiatur aeger, ut Galen. censuit in lib. de his, quae in med. fiunt, qui sic scribit, primus idonearum figurationum scopus doloris ua catio esse uidetur, Galeno suffragatur Hippoc. iiij. de art. figurationum autem le sorum membrorum tres sunt scopi, ut loco citato refert Galen. quorum unus accliuis, alter decliuis, tertius aequalis seu rectus, quos in uarijs affectibus uariamus, ut iij. de fract. facit Gal. qui modo membrum accliue collocat, modo decli Quibus notis comminutum os & à sede propria remotum cognoscatur. & P. ad glauc.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
