# De chirurgia 260.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 260.5 to 260.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/260.5

hi quantum (dij boni) errent, quam rectè ad medicandum edocti sint Gal. in lib. de his quę in med. fiunt ostendit, ubi fractorum ossium euulsio nem multis rationibus prohibet, quia in eorum euulsione ligamenta rumpuntur, ca roque, & membranae, atque tendines, quibus ossa adhaerent & coniuncta sunt, dissoluunt, ex quo dolores uehementissimi fiunt, abscessus subsequuntur, & mors saepe infertur, uel sinus profundi relinquuntur, uel uomica (quam fistulam appellant) ita magna fit, ut ei nullo modo natura mederi possit. Atque ossium extirpatio magis ca uenda est, qui spes aliqua sit eorum frusta, siue magna siue parua sint, callum contrahere posse, naturae igitur hoc opus permittendum, quae si callo comminutas ossium partes constringere non poterit, in nouae carnis incremento sine periculo ea expellet, & carne noua sub osse genita, atque osse per abscessionem, uel desquammationem expulso, cauum uniuersum citra naturę incommodum replebitur, quia sic Hipp. in lib. de fract. cap. scribit, fragmenta quae à natura abscedunt, sponte deci dunt, à carne enim ea expellent subcrescente, quod non tacuit Cael. lib. viij. ca. iiij. quocirca Galeno admonente, ossium frustula si parti alicui adhaereant, & si nullum pungendo dolorem inferant, ui non euelles: quod si quando per transuersum deducta sunt, uel à globulo ad partem neruosam tendinosamque delata, stimulent, uel si propter pus quod frustula ea à ligamentis, membranis, & à carne se parat, ad aliquem descenderint locum quem pungant tuto uolsella, uel forpice, uel alio instrumento sensim, ne magnus accersatur dolor, educes, quae si à membranis uel liga mentis diuelleres, maximum inde sequeretur incommodum, quamuis minima ea frustula es sent: quare si commodè ossa extrahere non poteris, opus ne aggre diaris, siquidem si primis diebus inflammationem prohibueris, & ab aegro mortis periculum propulsaueris, satis erit, illa deinde educes ossa, si poteris, quando post puris generationem, à ligamentis natura separauerit, uel ubi abscesserint, uel ubi ex alimenti defectu à cae teris ossium partibus deciderint, si natura ea non extrudet.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
