Latin
261.8 to 261.11
Conrad Gessner, De chirurgia 261.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
sententia, à qua postquam discedere nolui, foeliciter semper curationes fracturarum cum uulnere cessere, secus tamen, dum meos praeceptores aliter facientes sequi uellem, obtingebat. Nec te moueat contusum esse uulnus, &quod ita sanari faci le fasciatura, &medicaminibus ac si ab incidente telo factum fuisset, non poterit, quoniam, ut loco adducto scribeb. Hipp. &in lib. de fract. calua. ossa absque contusione &collisione non rumpi possunt, &tamen eo quo diximus modo ex eiusdem senten fracturae cum uulneribus curantur: Cęterum innumeros usus fasciaturae perpende, quos Hippoc. in libro de his quae in medic. fiunt, &in libro de fract. scripsit, fasciatura siquidem non solum dissoluta ossa retinet in Fasciaturae vsua sede, &luxata in proprio situ, uerum etiam ab affecto membro humores sus. repellit, roburque membro addit, ne ex relaxatione &uulnere confluentes suscipiat humores, rursus qui fluxerunt humores collectique sunt, discuit &resoluit, quamuis extra uenas sanguis esset. Si igitur in uulneribus istis cum fractura ob medicorum inscitiam, ut factum saepe fuisse animaduerti, praetermissa fuisset ligatura, fascia tu membrum eo quo dixi modo diuincies: attendendo semper animum, num inflammatione uulnus illud urgeatur, quod facile fieri posset, si primis diebus neglecta illa fuisset fasciatura, nihilominus diligenter eo quo poteris modo comminuta illa ossa repones, ac ferulis membrum munies, neque ita arctè illud fascia obligabis quemadmodum si die prima medicinam fecisses, deligasses, relinquendo in fasciatura orificium à quo uulnus expurgetur, atque sic fascia deuinctum membrum ad perfectam usque curatione relinques, nisi fortè aliquod insigne superueniat symptoma, quod te remouere fasci am urgeat: sed tamen fasciae remotionem quantum in te est fuge: neque secundo Membrum à quo membrum ita ut prius obligari posse confidas, quia si Hipp. rationi, &experimen semel ligatutis credendum est, si antequam comminutum os callum contraxerit fascia remouearas remoueris non ita ut antur, &locus propter maximam relaxationem debilitatur, humorque qui in ca tea fuerat liga lum uertebatur, ex quouis motu minimo dissoluitur, hinc abscessus, inflammatio tum, deinde obligabis nes, &dolores sequuntur, quae omnia uitanda sunt. quocirca ne naturam inter Fascia nullo turbes, &eam ab opere distrahas, fascias nullo modo, si fieri potest, dimouebis.