# De chirurgia 262.1-4

Conrad Gessner, De chirurgia, 262.1 to 262.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/262.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/262.1

Qui uulnere cum fractura affecti sunt eo modo quo qui in capite uulnus accepe re tractandi. Alter modus fasciendi men brum in quo fractura cum uusnere fit. tamen pro uiribus sunt, cum bis singulis diebus acciantur, quia & abscessus & inflammationis causa esse possunt. Certissima signa ossis abscessuri haec sunt, si pus subtile, & copiosum magis quàm uulneris magnitudini conueniat fluat, si ulceris labra coeant, neque coalescant, si aeger internum quendam motum in menbro percipiat, & tunc febres conuulsionesque sequi facile solent, neque proinde ullo modo fasciaturas illas intermittes, dabis tamen operam ne dum membrum eleuas, dolorem facias, siue ita membrum ex contusione sit affectum, siue ex incisione, siue unum os, siue duo comminuta et confracta sint, et fascias sic aptabis, membrumque pertractabis. Primum medicamenta uulneri adhibebis, sub menbro deinde in quo uulnus est fascias, ut expediet amplas gradatim, ut a. b. c. d. subijcies, tantaeque longitudinis esse debent, ut membrum si opus sit duplici modo deligare ualeant, linteolum deinde substernes, uel subtile corium, ne lectus aut lintea inficiantur, cum apto puluinari ex lino uel panno confecto, ut aptius excrementa colligantur, remouerique possint, & fasciarum capita modo nodis coniun ges, modo acu si uidebitur consues, ut in figuris infra patebit. Has deinde fascias sine molestia diebus sequentibus exolues, uel dissues, cum uulneri mederi, & pus abstergere uolueris, sine membri eleuatione, & dolore: hoc pacto nos usque ad perfectam membri curationem medicari solemus, saepeque aegrotantes ut quiescant adhortamur, si pristinae ualetudini restitui cupiunt. Nec fidem illis praestes, qui ita affectum membrum absque fasciatura permitti posse dicunt, quot enim ex fasciatura sequantur commoda iam ex Gal. didicisti: puluinaria deinde à latere uulneris, ut res postulabit collocabis, quibus etiam membrum confirmabitur magis. Hunc ordinem si sequutus fueris, uulnera quamplurima dubio procul, ab inflammationibus uindicabis, recteque curabis, & me uera declarasse percipies, aliorumque nugas, quae reuera sine docti uiri alicuius authoritate, sine ratione experimentoque prolatae sunt, parui facies.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
