Latin
262.5 to 262.8
Conrad Gessner, De chirurgia 262.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud scitu &animaduersione dignum non praetereamus, ossa uel carne uel cute denudata aliquo oleo non esse inungenda, illud enim quanquam siccae naturae sit, ossibus tamen, ut docet expe rientia, aduersatur, huiusque rei ratio reddi potest, quia quamuis sicci temperamen tios sit, siccisque medicinis, ut vj. meth. scribit Gal. gaudeat, tamen cum porosum sit, &oleum tenuium sit partium, facillime per poros illos in os penetrat, nec inde facile egreditur, quare putredine corripitur: hac ratione ossibus oleum aduersissimum est, ut aliàs dijs benè fauentibus in nostris commentarijs in cap. xc. vi. lib. Paul. in quo de caluariae fracturis sermo habetur, fusius dicemus, quo circa super detectum os sicca pones filamenta, quousque futurae inflammatio nis nulla adsit suspicio, uulneris uero labijs tetrapharmacum, uel picatum medicamentum, quae olei uisciditate carent, admouebis: &si libet de nostro etiam oleo uulneris labris tutò etiam adhibebis, in caeteris ea quae iam docuimus omnia ob seruabis, non neglectis his quae à medicis uniuersalia dicuntur, praesertim in uictus tenuis institutione, ut iiij. de fract. fuit Hipp. sententia, ubi affectos fractura cum uulnere, ita, ut qui in capite uulnus accepere, esse tractandos asserit. Eorum sententiae nec subscribas, qui alijs fracturis cum uulnere fortasse sic esse medendum dicunt, non autem ijs quae ab istis tormentis billicis fiunt: quoniam ex Hippoc. sententia, omnes fracturae cum contusione sunt, similiter ergo, ut caeterae fracturae cum uulnere sunt pertractandae: quod si tibi molestum esset. eo quo diximus modo, fasciam illam qua obuolutum est membrum, in quo cum uulnere fractura est incidere, tuto etiam membrum illud fascijs circumdabis, modo illo quem Paul. lib. vj. cap. C. IX. de fract. cum uul. docuit, in fascia parua orificia relinquendo, pro uulneris curatione, illamque à lateribus uulneris deducendo ad figuram X.