# De chirurgia 262.9-12

Conrad Gessner, De chirurgia, 262.9 to 262.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/262.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/262.9

Verum praeter ea quae à Paulo fuerunt declarata, postquam membrum communiueris, & illud fascia, uel hoc uel antedicto modo, obligaue ris, puluillum ex stuppa conceptum (tantae magnitudinis crassitudinisque, ut ora illa in fasca derelicta tegat) in aceto madefactum, & deinde expressum, & medicinis illis de quibus paulò ante diximus, illitum, illi orificio relicto admouebis, quem fascia quae membrum ter possit ambire, nonnihil arctè deligabis, quam deinde post tres dies solam, cum medicamentum adhibere uulneri opus fuerit, ut iam à nobis dictum fuit, remouebis. neque ob id ab Hipp. praeceptis discedes, quoniam hoc etiam pacto undiquaque membrum uniuersum fractura cum uulnere affectum, circumdatum & communitum erit, si diligenter quae diximus omnia obseruantur. haec eadem obseruabis si in uulnere illo globulus sit quem educere non potueris, ferulis tamen leuioribus quàm si solum fractura sine uul nere esset, & sine globuli retentione, membrum fulcies, modò nullum aliud adsit symptoma, ut dolor, gangraena, pruritus, inflammatio, erysipelas, exesio, aut putrefactio, quae sępe in istis uulneribus solet adesse, aut sphacelus, aut oedema, aut scirrhus, si in iunctura affectus sit, aut prope ipsam iuncturam, aut ulcus flui dum, aut sordidum, aut caro addita, aut ex uetustate callositas (ut sic dicam) labiorum, ut Galen. iiij. meth. declarabat: quibus omnibus symptomatibus nisi fuerit consultum, siue sola sit fractura, siue cum uulnere, siue solum adsit uulnus, nunquam fieri poterit ut uulnus sanetur, ut citato loco dicebat Galen. & Hippoc. in libro de ulcerib. qui sic scribit: si aliquod in uulnere adsit symptoma, illud consolidari nequit: quapropter symptomatibus summa cura occurrendum, cum quandoque magis quàm uulnera ipsa, ac caeteri affectus praeter natu rales urgeant, ut xij. meth. ait Galen. totamque ad se curationem uocent, ut idem xj. meth. scribit. Symptomatibus igitur prius prospicies, quando si adfuerint, ut sanetur uulnus est impossibile, & si urgeat necessitas fascias ipsas, quibus membrum iam deligatum fuerat, etiam dissolues: Dolorem praeterea simplices fracturas sequi, ex his quae in lib. de fract. scribit Hippoc. perspicuum est, uerùm eius causa diligenter indaganda, nunquid scilicet ob os aliquod pungens, an ex mala membri figuratione, an ex ultra modum calidis medicinis, an ex humore ad locum affectum fluente, qui partes extendendo continuum soluat, & malam inducat intemperiem, an à simili alia causa contingat, nisi enim morbi causam sciueris, ut praeter naturalem remoueas affectum, impossibile est, ut dicebat Galenus in libro de constit. art. med.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
