# De chirurgia 264.5-7

Conrad Gessner, De chirurgia, 264.5 to 264.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/264.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/264.5

Sciendum tamen, quamuis ut membrum corrumpatur inflammatio causa sit, tamen ad eam causam quae impedit transpirationem reduci posse, siue prohibita haec transpiratio à medicinis frigidis, siue à frigore, siue à multitudine collecti sanguinis causam habeat, & quia transpirationi uariae causae possunt obstare, proinde curationis scopi mutari debent, neque mali quidam medici imitandi, qui uni morbo uno semper modo, nulla distinctione, aut ratione causae habita, quae ipsum morbum fecerit, citraque delectum eorum quae ab ipsis, quos profitentur, authoribus docentur medicari solent, & se bonos esse medicos ob duos aut tres medicinae canones, quos uix intellectos memoriae mandauerint, putant, partem alteram medicinę, chirurgiam nempe ipsam omninò contemnendo, sed boni medici nec ne sint, aliorum esto iudicium, ego autem quo modo hoc nomine sint digni non planè intelligo, una uix parte medicinae intelle cta, & reliquis quibus ars ipsa perficitur, de quibus Gal. in lib. de fract, & Auic. scribunt, neglectis. Sed ut ad rem redeamus, ab arcta supra modum ligatura fieri etiam gangraena potest, quę meatus per quos deferuntur spiritus occludat, ita ut pars il la spiritibus destituta emori & putrefieri cogatur, ut saepenumero in fracturis uel luxationibus obtigit, in quibus arcta nimis fasciatura obligatum membrum fue rit, ut vj. meth. ait Gal. uel ex maxima & longa compressione aliqua in parte aliqua facta, ut longo tempore iacentibus in lecto obuenit, uel cum crassi humores in uenis uel arterijs, uel neruis contenti spiritus, quibus animantium uita tenetur, intercipiunt, ut iiij. primi scribit Auic. in fracturis tamen, & luxationibus ex hac causa rarissimè fit gangraena, si eidem Auic. credimus. Fit etiam ex materia aliqua uenenosa ad membrum aliquod delata, quod tu quoque anno M. D. LII. cum multis alijs me dicinae candidatis obseruasti in iuuene illo, quem apud diuum Petronium uete rem inuisimus, qui febre mala & uenenosa correptus, tandem materia illa ad dextrum crus delata, crus uniuersum sua malitia interfecit, & ad syderationem de duxit, nullo (quod admiratione dignum est) apparente uel tumore, uel rubore, nulloque dolore percepto: Sed solum quaedam frigiditas ab aegro percipiebatur, quae tandem digitorum pellem reddidit liuidam, in eaque quasdam excitauit uelicas, & in summa totum crus interfecit, ex quo nos deinde crus ipsum uniuersum excidere (ut uidisti) coacti fuimus: Fit quoque gangraena ex arteriarum, & uenarum, quae spiritus, & alimentum ad membrum deferunt, sectione, cui ea quae gangraenae ex alijs causis ortae admoueri curatio non potest.

---

Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia.
