Latin
264.8 to 264.12
Conrad Gessner, De chirurgia 264.8-12
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri quoque gan graena potest ex medicamento mortifero, ac corrumpendi facultate praedito quale esset capitellum, quod uulgò ruptorium dicitur, uel aliud septicum eiusdem facultatis, uel ex aliquo medicamento uenenoso calido, uel ob ictum ani mantis uenenati, qualis uipera est, de cuius morsus uenenositate scribit Gal. in lib. de Ther. ad Pis. Signa autem gangraenae ab huiusmodi mortiferis medicinis, &animantibus uenenatis factae, licet innotescant, ea tamen subscribam, primum magna sequitur inflammatio, &ab initio tumor &rubor perspicuus apparet, pulsatiles dolores percipiuntur, durities tactui &sensui retinens deprehenditur, &in aegro caliditas comprehenditur, sensim deinde locus liuidior efficitur, &rubor inflammationis dolorque ille remouentur, torpor sentitur, &sensus immutatus uidetur, ut iiij. de art. ait Galenus. Caeterùm si specilli cuspide, uel acie nouaculae pars pungatur uel dissecetur, obtusus quoque in ea percipitur sensus, unaque effluit sanguis: si autem ex tactu specilli, uel ex incisione nouaculae pars non senserit, licet sanguis egrediatur, gangraena amplius non est, sed syderatio, aut syderationis principium, ut iam ex Galen. &Aet. senten tia diximus: in qua etiam parte licet quoque altè specillum figas, aut eam nouacu la excidas, nullo modo sentiet, ut grauissimi adducti scriptores censuêre, siue in summa parte, siue in profunda fiat incisio, à qua deinde flauus humor subtilis foetidus admodum &aquosus egredietur, &carnis color uiuidus non erit, ut Caelsus lib. V. cap. ultimo scripsit. His perpensis, rursus in praesenti curatione uidendum, an gangraena sit facta ex suborta inflammatione, an ex ingentibus fa sciarum compressionibus. Si ab inflammatione orta fuerit, ligatura ipsa dissol uenda, &aetate, tempore, &uiribus consentientibus, sanguinem mittere expe dit, &uictus ratio (ut dictum est) instituenda: post haec ut viij. &xiiij. Meth. ait Galen. optimus medicus (ut par est) morbi tempora expendet, &nunquid morbus tanquam gangraena sit curandus, an tanquam sphacelus, seu syderatio, proprijs signis ductus uidebit. Si uera gangraena fuerit, ei si quamprimum medicinam feceris, sanabitur, sin minus in syderationem (tanta morbi illius sęuitia &malitia est, ut adducti authores scripserunt) &corruptionem transibit.